Latin
60.9 to 60.12
Conrad Gessner, De chirurgia 60.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Cauendum tamen semper est, ne uel nimis arcta, uel nimis laxa sit. Quandoquidem quae laxior est, non continet: quod autem non continetur, elabitur. At uerò quod uehementius est astrictum dolorem premendo excitat, &proinde fluxionem proritat, &phlegmonem accersit, quandoque etiam gangraenam. Danda igitur opera est, ut uitato ambarum incommodo, utriusque fruamur commodo. Id siet (ut Galenus ait) si quod nimium est, declinabimus. Ergo nec adeò arctare deligaturam debebis, ut iam comprimat: nec adeò remittere, ut laxa sit. Et ut summatim dicam, deligatu rae terminus, sit bona laborantis tolerantia. Caeterum extrema fasciae acu assuen da sunt Nam nodus (inquit Celsus) ulcus laedit, nisi tamen longè est. Et si necessitas desyderet, plures fasciae inijciantur, &modo qui supra dictus est, reuoluantur. Itaque hoc deligandi modo uulneris labra adamussim committuntur, &quo minus circa uulnus excitetur phlegmone (cuius rei curam in primis habere oportet) prohibetur: ut libro sexto methodi Gal. annotauit. Sunt qui pannum lineum duplicatum adaptant uulneri, &stringendo acu desuper assuunt, Haec de prima ligaturae differentia. Secunda de ligaturae differentia, quae expulso ria dicitur, antiquis ulceribus &sinibus (quos cauernosa ulcera uocant) propriè dicata est. hoc enim commodi praestat in illis, quòd à fundo ad os collectam humorum colluuiem extrudit, &ne quid amplius in locum affectum confluat, ualide prohibet. Haec autem fit fascia ab altero tantùm principio reuoluta, incipitque ab inferiore parte membri laborantis, ubi arctior esse debet. Ab hinc ad superiorem partem facta circumuolutione, eam paulatim soluendo, dispensatur: si saltem os per quod sanies emanat, ad superiorem partem porrectum sit interdum enim inferius spectat. Voco autem hîc partem superiorem cum Galeno quae uersus cor, aut hepar uasorum radices spectat. Rursus radicem uasis appellamus priorem eius partem, quae iecinori propior est, uel etiam cordi.