Latin
60.5 to 60.8
Conrad Gessner, De chirurgia 60.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
De tertia intentione. Ertius scopus qui in curando simplici uulnere chirurgo proponitur, est, ut diductorum orae, ita ut in unum per adductionem coniunctae sunt, conseruentur &maneant. Conseruabuntur autem optimè huiusmodi extrema, quae in unum coacta sunt, ijsdem ferè auxilijs, quibus &in idem adducta sunt: nempe, decenti ligatione, apposito membri situ &suturis, si necessariae uidebuntur. Por rò bifariam simul manent, &agglutinantur quae commissa sunt: alia enim per se, alia ope aliorum subsistunt ac manent. Per se quidem, quaecunque secum concrescunt ac coalescunt: aliorum ope, ut ea quae colligantur, &quae glutino aliquo tenentur: ac quae concrescant, coalescantue, omnino mollia naturaliter sint oportet. Talis sanè est (inquit Galenus) tum caro ipsa, tum quaecunque car nea ex ipsa constitutione sunt. Quaecunque uerò dura siccaque sunt, eorum diuisae partes coire simul nequeunt, alienum enim terminum nequaquam admittunt: sed glutinum aliquod uinculumue, quo commissa maneant, requirunt. Et talium quidem sanatio in sequentibus praecipietur. Nunc de ijs quae per se uniri possunt, inceptum sermonem peragamus, &quomodo uulnus ligari conueniat, primùm dicamus. Quomodo vulnus ligari conueniat. Eligaturae modi seu differentiae tres sunt apud Auicen. fen. quarta lib. quar ti. Nempe incarnatiua, expulsiua &retentiua: ita enim eius interpres, &recentiores chirurgi eas nominant. Incarnatiua quae magis propriè agglutinatoria diceretur, recentibus tum uulneribus, tum fracturis accommodatur. Debet autem fascia in hoc genere deligaturae, à duobus initijs uersus medium eiusdem circumuolui, &principium deligaturae fieri ex parte aduersa loci uulnerati, ducen do, ed by G LIB. II. do atque inijciendo alterum fasciae principium uersus partem superiorem mem bri, alterum uersus inferiorem. Ea uerò latitudine esse debet fascia ipsa, ut semel iniecta, non uulnus tantùm, sed usque ad aliquid utrinque etiam oras eius comprehendat, quantum uidelicet uidebitur necessarium. Si ab altera parte caro ma gis recessit, ea melius attrahitur. Si aequè ab utraque transuersa comprehendere oras debet: aut si id uulneris ratio non patitur, media primùm inijcienda est, &tum in utranque partem ducatur. Caeterùm arctior esse debet ligatura super locum laesum, quàm in partibus adiacentibus.