Latin
60.5 to 60.8
Conrad Gessner, De chirurgia 60.5-2-8
Unproofread scanNot analysed yet
tur sutura oras iungat, ut ne ipsae quidem inter se ex toto contingant. Quòd scilicet, si quid intus humoris concreuerit, si quâ emanare ac effluere possit. Solent autem communiter unius digiti transuersalis spatium inter iniecta uincula relin Acus qualis quere. Porrò acus longa ac laeuis esto, cuspide triangulari, cauda uerò excauata, esse debeat. ut in ea filum recondatur, &transitum acus non remoretur. Ita enim mitius cor pori insidet. Caeterum cannula habeatur fenestrata, cui incumbat ac innitatur al tera pars labij uulneris, ne scilicet huc atque illuc euagetur, dum acus intromittitur: &ut per fenestellam uideri possit, quando acus pertransierit. Atque ubi iam acus traiecta fuerit, unà cum filo trahatur: sed interim uulneris labrum, quod prope filum est, specillo huic parti applicato, ueluti fulcimento, &adminiculo inni tatur, ne dum filum extrahitur, labrum etiam consequatur. Ligetur autem primò duabus inuolutionibus, secundò una duntaxat, deinde filum scindatur, aliquan tulum remotè à nodo. Secundo modo fit sutura incarnatiua seu agglutinatoria, acubus, aut pinna secundus mo cum acu introducta. hac autem utimur in magnis uulneribus &profundis, in quidus suturae ag glutinatoriae. bus labra plurimùm inter se distant. Atque tot numero acus imponendae sunt, cum filo in eas intromisso, quot necessariae uidebuntur. Filum autem circa eas reuoluendum est, eo modo quo mulierculae facere solent, dum suas acus super ma nicas aut capitia asseruant, atque hoc modo relinquuntur usque ad uulneris consolidationem. Tertio modo fit sutura haec agglutinatoria dicta, ueruculis aequalibus ex stuTertius modus suturae ag pis uehementer contortis &gracilibus, ad modum scriptorij calami, uel festucae, glutinatoriae. longitudine ferè medij digiti. Quòd si uelimus suturam longo tempore perdurare, pinna seu scriptorius calamus loco stuparum, assumi debet: fit autem ad hunc modum. Vtraque uulneris ora traijci debet acu filum ducente. Deinde facto per idem foramen recursu ex ea parte qua uenerat, recipienda est: sic quidem ut ansa una Ansa remaneat ea parte qua remeauit. In qua alterum ueruculi extremum imponendum erit. Postea fines amborum filorum, euntis inquam &redeuntis, constringi to, &super alterum ueruculi caput ligaturam facito, ibique fila rescindito &ueru culum hoc pacto usque ad perfectam uulneris conitionem relinquito.