Latin
60.9 to 60.12
Conrad Gessner, De chirurgia 60.9-2-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quarto eiusmodi sutura sit, fibulis (quas Graeci ἀγκτῆρας nominant) disiunQuartus moctas atque hiantes uulneris oras committendo: Sunt autem fibulae ipsae uel madus suturae ag glutinatoriae, iores uel minores, pro ratione partis uulneratae: ab utraque uerò parte recuruae: figaturque hamus unus in altero uulneris labro, &uersus alterum ducatur, in quo &alter hamus infigatur, ut facere solent qui pannos tundendo apparant. Hae autem (fibulae inquam) quibus hiantis plagę oras sic contrahimus, nulla uim desyderant, sed eatenus utiles sunt, quatenus cutis ducentem quasi sua sponte subsequitur. Quinto modo diductae uulneris ore committuntur, pannis utrinque admotis, Quintus moqui figuram triangularem referant, &ea sint magnitudine, quae membro laeso ce dus suturę ingruere uideatur. Qui suturae modus, in ijs maximè locis conuenit, in quibus uocarnatiuae. lumus cicatrices, facta uulneris agglutinatione non apparere, ut in facie. Panni au tem eiusmodi, uiscoso linimento ac pertinaciter adhaerente oblini debent, quod recipiat puluerem sanguinis draconis, thuris, &mastiches, sarcocollam, picem, &pollinem, id est, farinam uolatilem molendinariam. Quae omnia cum oui candido liquore subigi debent, &in unitatem redigi. Atque ubi linimenti formam ea iam induerint, supra dictos pannos extendi debent, qui utrinque postea ad latera uulneris, ad pollicis unius distantiam supra uulneratam partem agglutinandi sunt. Vbi autem haec panni frustula sic linimento oblita, desiccata fuerint, ingeniosè &ut oportet consui debent. Quo facto uulneris labra coibunt &agglutinabuntur. Sutura sanguinem supprimens, fit acu filum trahente, traiectis oris uulneris Sutura sangui utrisque per modum reuolutionis, uti pelles consui solent. Ea autem utimur, quan nem supprimens. do alia non datur uti, propter magnum ruentis sanguinis impetum, accepto in uenis uulnere. Sed &haec utilis est ad transuenda intestina, cum sauciata sunt: ad panniculos quoque uulneratos &loca carne destituta. Verùm non admodùm tutus est hic consuendi modus. Quandoquidem disrupto puncto uno, caetera relaxantur. Sutura, quae labiorum in unum attractorum est conseruatrix, fit ut &reliquae Modus sutualiae: uerùm non aeque arcta esse debet. Eo enim duntaxat nomine fit, ut simul ma rae tertius. neant, quae commissa sunt, tantisper dum uulnus coaluerit.