Latin
61.14 to 61.16
Conrad Gessner, De chirurgia 61.14-16
Unproofread scanNot analysed yet
Sic autem "ad uerbum scribit Hippocrates: Purgatio per aluum plerisque ulcerum prodest: "praeterea uulneribus quae in capite sunt accepta: item quae in uentre, tum infe"riore tum superiore (qui sub thorace est) &articulis. Adhaec ijs in quibus ossi caries impendet. Praeterea quę suuntur &exeduntur, &quae serpunt, &reliquis quae ulcera diuturna reddunt, etiam quaecunque deliganda sunt, per aluum purgan da sunt. His itaque uerbis (ut Galenus ait, locum hunc Hippocratis exponens clarè docuit Hippocrates, ulceribus omnibus &uulneribus, quoties praeualid sunt, purgationem esse utilem. At qui purgantia medicamenta, quae Galeno &Hippocrati in usu erant, multo sunt uehementiora (ut ex eorum scriptis constat quàm uel cassia, uel manna, uel etiam rhabarbarum, quae priscorum seculo igne ta fuerunt. Si ergo illos imitari uoluerimus, fortioribus medicamentis corpora non modò in diuturnis ulceribus, sed in recentibus quoque uulneribus repurgabimus. Quanquam ea non probentur recentioribus medicis, ob eas causas quas mox subiungemus. Meminit autem eo loci Hippocrates seorsum eorum omnium, propter quae non modò uulnera ac ulcera, sed etiam reliqua alia omnia uitia grauia magnaque redduntur. Nempe praestantiae partis concoethiae, &magnitu dinis affectus. Purgationis igitur in uulneribus adhibendae, duae potissimae sunt ueluti &missionis sanguinis, indicationes. Nempe morbi magnitudo (quam omnium Venae poplitis &malleoli, quando secan dae. Semper è dire cto secanda uena Auersio à ma nu &ab altero crure.