Latin
61.9 to 61.13
Conrad Gessner, De chirurgia 61.9-13
Unproofread scanNot analysed yet
Porrò quemadmo dum praedictae omnes partes, ubi sic uulneratae fuerint, ut sanguinis ob causas su perius adductas, egeant detractione, in cubito secta uena iuuantur, uti dictum est, sic quae renibus inferiores sunt illis quae per poplites &malleolos decurrunt. Ac perpetuò quidem in omnibus, dum sic reuellere studes, aut uacuare &phlegme nem prohibere, uena quae è directo est, secanda uenit. Manu tamen uulnerata (uti &eadem incipiente phlegmone, laborante sanguine ualenter ac nimis copiose in eam irruente) crus quod è directo est, reuulsionis gratia tibi scarificandum e rit. Altero uerò crurum sic ex uulnere malè habente, reliquum crus scarificabis aut in eo poplitis aut malleoli uenam secabis, uel certè potius (ut consulit Aet us) ex brachio quod è directo est, sanguinem detrahes. Si autem renes, uel partes illis adiacentes, recens uulnus acceperint, quod sanguinis emissionem desyde ret, uel propter ipsius affectus magnitudinem, uel ne phlegmone tententur, ue na in cubito interior incidi debet, tametsi renes ipsi ambigant, quibus partibus, superioribus ne an inferioribus ascribi debeant, ut Galenus annotauit libro de curandi ratione per sanguinis missionem. Verisimile enim est, plus sanguinis ad ipsos ex superioribus partibus, quàm ex inferioribus confluere. Non negauerim tamen, quin &ex cruribus sanguis commodè detrahi possit. Caeterum in hac re tam ardua, tamque magni in arte medendi momenti, nihil unquam moli ri debet chirurgus citra periti alicuius medici consilium, ut iam alibi semel atque iterum monuimus. De purgatione in vulneribus molienda. CI uulneratus aluo fuerit astricta, ea indita glande aut clysteri iniecto subduScenda est: uel cassia aut manna, aut aliquo eiusmodi leniente medicamento per os accepto, citanda. Porrò si uitiosi succi in uulnerato corpore subsit abun dantia, uel uulnus praeualidum sit, puro etiamnum existente corpore &citra ca cochymiam, ijs lenibus modò dictis auxilijs nequaquam contentus eris, si saltem Hippocratem ducem sequutus fueris, &eius interpretem Galenum: sed for tioribus pharmacis purgationem per aluum molieris. Scribit nanque Hippocrates, &post eum Galenus (qui nec cassiam nec mannam nouerant) purgationem per aluum is uulneribus ualde utilem esse, quae in capite sunt accepta: item quae in uentre &articulis. Praeterea in ijs quae suuntur, aut deligantur, id est, quae adeò magna sunt, ut suturis indigeant, aut si non his, certè deligatura.