Latin
63.1 to 63.4
Conrad Gessner, De chirurgia 63.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
primus adinuenit Hippocrates) &uitiosi succi abundantia, quod Galenus quarto methodi medendi ijs uerbis expressit: Purgatio non in sola uitiosi succi abundantia conuenienter suscipitur: sed sicut missio sanguinis, uel propter ipsius a „bundantiam, uel propter morbi magnitudinem, ita purgatio, &propter abundantiam alterius cuiusquam succi, &propter uim morbi adhibetur. Igitur cum in „uulnerato corpore uincit sanguis, eius redundantiam uenae sectione statim uacua bis. Cum uerò succorum uitium abundat, pharmacum adhibebis, quod ad flauam bilem uel atram, uel pituitam educenda uim habet. Sed &per uomitum quan doque uacuationem molimur in ipsis uulneribus, si saltem Galeno assentimus. Si enim (inquit) fluxio ualenter irruat, reuellere ad contraria studebimus, utique si in „superioribus uulnus consistat, per inferna purgantes. Sin autem in inferioribus sit superiorem uentrem uacuantes. At si iam fluxio restitit atque in membro inhaesit, deriuare per uicina magis expedit. Quibus uerbis nos docet Galenus, purgatio nem interdum adhiberi in recentibus uulneribus, reuulsionis ad contrarium (quam Graeci antispasin uocant) gratia. Quae etiam conuenienter suscipitur, tametsi nul la in corpore subsit uitiosi succi abundantia, quam uacuare intendamus. De potionibus, quae vulneratis exhiberi consueuerunt. Vanquam autem Galenus &Hippocrates, purgationem in uulneribus, per ualida etiam medicamenta, quae suis temporibus in usu erant, adhibendam esse praecipiant: Nos tamen eiusmodi ualentibus medicamentis in recentibus uuineribus, nec uti consueuimus, nec cuiquam utendum esse consulimus. Sicuti neque alijs potionibus, quas nonnulli recens uulneratis propinant. Quandoquidem purgantia istiusmodi medicamenta, &pocula (ut sic dicam) uulneraria, quae communiter offeruntur, facultate calida sunt, &aperientia. Proinde &sanguinem commouent, &haemorrhagiam concitant, uulnusque ad inflammationem atque abscessus disponunt. In diuturnis tamen ulceribus, fistulosis &cancerosis, illis audacter utimur. Adhaec cum sanguis in interaners in grumos concreuit, &cum purulenta colluuies, in pectore collecta est. In glandulis quoque interioribus, strumis ac hernijs seu (ut dicunt) crepaturis, ut suis locis dicetur, quandoque purgationem concedimus.