Latin
63.5 to 63.7
Conrad Gessner, De chirurgia 63.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Qui tamen Guidonem praecesserunt chirurgi, ut Rogerius &quatuor illi famati magistri, in omnibus indiscriminatim uulneribus itidem &in fracturis omnibus potiones offerebant, confe ctas ex rubia seu erythrodano, quam uulgò rubeam maiorem uocant (ex qua plus quàm ex caeteris assumunt) tanaceto seu athanasia, cannabe, brassica rubra, myr rhide, (quae species est geranij, uulgò herba Roberti nuncupata) geranio altero, qui nostris herbarijs pes columbinus appellatur, symphyto, quam aperta significatione (licet non satis concinnè) posteriores Latini consolidam uocant: plan tagine, cynoglosso, hoc est lingua canis, pinpinella, elatine, quae pilosella uulgò nominatur, caryophillata &consimilibus. Ex quibus quidem succum exprime bant, uel ea in aqua, uino &melle decoquebant. Et uno quoque die ex succo aut decocto ipsorum, quantitatem sescunciae, id est, uncię unius &semis, mane ieiunis offerebant. Super uulnus uerò manè etiam &uespere, folium brassicae rubentis inuersum apponebant, &facta decenti ligatura, manè rursum &uespere ipsum commutando, ita relinquebant. Asserunt autem eiusmodi Empirici unum quod ego planè ridiculum iudico. Nempe quòd si potio assumpta, uomitione reijciatur, sinistrum quid portendi. Si uerò ea uentriculus continuerit, &talis per plagam egrediatur, qualis per os assumpta est, faustum ac bonum quoddam omen portendi. Sed haec, si dijs placet, uera sunt. Caeterùm in maiore adhuc errore uersantur, Theodoricus &Henricus, qui recenter uulneratis, praesertim in capite &pecto re, fortissima quaedam &calidissima pigmenta (ita enim uocant potiones quasdam ex melle, uino &puluere res multas uehementer calidas recipiente compositas) cum quibusdam exorcismis, seu adiurationibus propinabant, aut ex ijsdem rebus ueluti pulticulam conficiebant, quam in modum emplastri super linteolum extensam uulneri apponebant.