Latin
7.1 to 7.4
Conrad Gessner, De chirurgia 7.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sectio autem secundum Caels. vij. lib. fiet hoc modo: loro aliquo prius membrum supra corruptam partem deligabis arctissime, ita ut aliquo modo obstupescat, nouacula deinde infectam partem à sana seperabis undequaque, ad ossa usque, post haec serra optime fabricata ossa quàm citissimè praecides, praeterea uenae, arteriaeque sectae, &semicorrupta illa caro candenti ferro adurenda, primo aptissimum erit falcatum instrumentum, deinde alio instrumento uel gladij formam habente, uel aliam formam, ut sanguinem comprimas uti poteris, uel si uidebitur, membrum illud à quo putrefacta illa pars abscissa fuerit, ad sanam usque partem in simplex oleum feruens, aut cum sulphure colliquato admixtum, immerges: Verùm candentia hęc ferramenta eadem omnia, quae ipsum oleum uel simplex, uel cum sulphure ad mixtum efficeret, pręstabunt. Sed tamen ut cautius res peragatur, loco à quo ex cisum membrum fuerit, puluerem combusti chalcanthi, quod ab Arabibus colcotar nuncupatur insperges, deinde dolorem sedans medicamentum, &sangui nis fluxum compescens appones. Aliter tamen recentiores medici putrefactum membrum praecidentes faciunt, qui uno &eodem tempore instrumento quodam candenti, gladij magni formam habente, membrum excidunt, &carnem uenasque, &arterias adurunt, utunturque huiusmodi instrumento, ne sanguinis magnum sequatur profluuium, nec quot incommoda (quae mox ostendemus) sequantur animaduertunt. Nos tamen corrupta membra, ita ut diximus amputare solemus, &hunc secandi modum nostro marte excogitatum, &multis rationibus munitum semper seruabis: Membro igitur in sana parte arctissime deligato, si à iunctura corruptio distabit, uel propè articulum, aut in ipsomet articulo, si ipsi articulo proxima fuerit corruptio, membrum transuersum amputabis, ut Hippoc. fuit sententia iiij. de art. Si autem in sana parte secaretur membrum, modo sectio illa supra genu, uel supra cubitum fieret, periculosissimum es set, propter insignia uasa quae ibi adsunt, &propter principalium membrorum uicinitatem, quare supra articulos illos, seu iuncturas, &pręsertim supra genu, ni si coactus sectionem facere non auderem.