Latin
7.5 to 7.6
Conrad Gessner, De chirurgia 7.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Facta ergo sectione in sana parte, potius quàm in aegra, nouacula optimè caedente, quàm celerrime ad os ipsum usque, ante quam scindatur os, instrumento falcato candenti uasa omnia, à quibus sanguis profluit, quae in summa parte sunt, adures, &fluxum sanguinis sistes, serra deinde os praecides, &rursus alijs idoneis instrumentis ignitis, quae in extremitate globulum quendam habent, oliuae uel sphaerulae similitudinem referentem, uasa illa quae in sana parte sunt adures, &calchanthi puluere cum sarcocolla insperges, ut crassiorem crustam contrahant, deinde platisma ex pilis leporinis conceptum, ouorum albuminibus, bolo armena, aloe, &similibus oblitum, ut sanguinis fluxus comprimatur, admouebis, &stuppam eodem oblitam medicamento super dabis, defensiuumque sanae parti adhibebis, membrumque fasciatura (ut aiunt), retentiua obuolues, accliue pręterea membrum collocabis, ne facile ad excisam partem sanguis fluat. Tertia die medicamentis illis, posca, uel uino nigro prius madefactis (ut facilius à pilis, &à uulnere remoueatur) remotis, penicillos, &pul uillos ex filamentis mollibus conceptos, &tetrapharmaco unguento illitos, qui bus eschara remoueatur, ut ij. ad Glau. faciebat Gal. &dolor, inflammatioque remitta tur, ut idem iij. de fract.