Latin
78.1 to 78.4
Conrad Gessner, De chirurgia 78.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cucurbitula usus in quib. ecchymomatis utilis, Ecchymomatis per initia nonnihil astris gentium discut entibus admi scenduinAd inueterat: ecchym. omata. Lib. 4. Potiones quae in ecchymosi à recentioribus propinantur. Si totum ecchymoma per ha litum digesti sit. Cur quę rupti fuêre subinde dolorem reno uent. squale est ex nigris populis acopon. Quippe quae uehementer siccant, digerunt illa quidem in principio euidentius, quam quae sunt imbecillia: caeterùm nonnihil ipsius uitij scirrhosum, difficileque curatu relinquunt. Curandum uerò est, ut ruptis quae in profundo haerent corpore, haec tum uires habeant magis intentas, tum ipsa magis acria, magisque dissipantia sint: tum (ut semel dicam) tantò efficaciora, quantò magis à cute ad profunda ecchymosis recessit. In talibus sanè nec cucurbitae usus sit inutilis: id enim instrumentum ad uiolentum attractum, à me dicis est excogitatum. Verùm enimuerò, quoniam tunicae uenularum ex quibus sanguis exilijt, contusae sunt per initia sanè (ut Galeno &Paulo uisum est) nonni hil ex astringentibus ijs, quae digerunt, admiscere oportet. Contusae enim illae uenularum tunicae, aliquam densationem requirunt, ut ad naturalem suum statum reducantur, &ne noua materia ob dolorem attracta, ad locum contusum de labatur. Quandoquidem si solam digerentem uim haberet medicamentum in principio applicatum, non modò id quod effusum est digereret, sed &per contusio nem aliquid sanguinis, qui contusis uenulis continetur, extraheret, ut testis est Galenus libro quinto de compositis medicamentis secundum locos. Quando autem in naturalem statum uenulae redierint, citra astrictionem ad sola digeren tia medicamenta uenire tempestiuum est. Porrò in quibus sic modicè astringen tium quiddam, nec non per halitum digerentium miscere conuenit, perspicuum est imbecilliora primùm debere assumi: ualidiora autem inueteratis, &ijs quae nigrescunt admoueri. Ad inueterata igitur ecchymomata, Paulo etiam authore radicula illita prodest: quippe discutit ea ubi erodere inceperit: uel ipsius radiculae succus cum micis panis inductus. Caeterùm ex moderatè digeretibus quae uulgò resolutiua domestica uocant, haec sequentia sex auxilia in communem usum ueniunt. Primum constat uino, melle &sale. Secundum ex farina hordei, calaminthe, &uino conficitur.