Latin
78.5 to 78.8
Conrad Gessner, De chirurgia 78.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium recipit ceram, &cuminum. Quartum fit ex floribus chamaemali, meliloto, stoechade &cumino, omnibus in uino decoctis. Quintum ex maluis, furfure, absynthio, cumino aut anetho, aqua uel uino incoctis. Sextum fit ex farina hordei &foenigraeci, croco &momento auripigmenti, omnibus quidem aqua calaminthae incoctis. Solent &potiones quaedam institui, quae si assumantur, sanguinem concretum &extra uasa effusum (uulgò mortuum uocant) dissipare ac resoluere creduntur: cuius generis est ea quae constat bdellio, consto, centaurio &syropo acetoso, atque huic aliae quaeda consimiles, quae in casu ab alto, offensione &uiolento mem brorum tractu ac distentione, offerri consueuerunt. Cum autem totum ecchymema digestum per halitum est, siccare iam uehementius ruptum ipsum permittitur, ac deligatura coniungere omniaque in summa facere, quae, ut ulcus coalescat, efficiant. Ergo si euocatum celeriter totum ecchymoma sit, facilè coalescet rupta ipsa caro. Sin longiore spatio sordes multa subnascens, medium inter ulceris labra spatium occupabit, ita ut iam coire ruptio non possit. Atque inde adeò sit, ut qua libet leui de causa, nos hęc sui admoneant: nam siue quis obriguit, siue parum con coxit, siue febri laborauit, siue se uehementius fatigauit, eiusmodi illico particu lis dolet. Non enim (ut modò dictum est) in idem colere ruptionis labra, sed tan tum propè sunt admota. Quò fit ut leui momento ea facilè separentur, &medius inter ipsa locus superuacuo humore repleatur. Ecquid quaeso aliud quàm assiduè nouum ecchymoma creatur, &primò illi (cum uidelicet primum caro est rupta) persimile? nisi quòd ex tenui magis sanie nunc constat: cum in principio è sanguine ecchymema esset. Ideoque facilius etiam nunc, quam prius seuper initia digeritur. Caeterùm quomodo curari debeant, sugillata, liuores aliaque id genus accidentia, quae contusiones, graues casus &offensiones consequuntur, aliquando forsan alibi dicetur. Hactenus de uulneribus, quae in carne maximè per tela inferuntur. Sequitur ut de his dicamus, quae morsu fiunt.