Latin
78.13 to 78.14
Conrad Gessner, De chirurgia 78.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Siquidem, inquit, maligniores multò caeteris alij: ulceribus apparent, praesertim si qui morsum intulit, ieiunus fuerit, anteaque legu mina pro cibo sumpserit atque in primis lenticulam. Eapropter, quęcunque com muniter in alijs uirulentis morsibus uel ictibus commemorantur ac prosunt, eadem quoque in his morsibus extrinsecus per initia adhibere conueniet, exceptis nimium acribus &causticis, id est, adurentibus. Caeterùm morsus ipsi ac punctus, tam uenenatorum &letalium, quàm non uirulentorum, in quibusdam quod ad rationem curandi attinet, conspirant &in quibusdam euariant. Conueniunt quidem in eo, quod neque desiccantia neque repellentia, neque cicatricem inducen tia (quorum natura astrictiora est, &desiccatoria) desyderant, quin potius attra hentia, dilatantia, relaxantia, atque emollientia statim ab initio expostulant. Tam hi etiam, quàm illi sedulò repurgari appetunt: ac demum postquam ulcera probè fuerint repurgata, cicatrice obduci. In hoc autem differunt, quòd morsui non uenenato abundè satisfaciunt, domestica (ut uocant) attrahentia &maturantia.