Latin
78.9 to 78.12
Conrad Gessner, De chirurgia 78.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
De vulnere ex morsu vel ictu animalium, tum venenatorum, tum aliorum non ita noxiorum illato, &praesertim de morsu canis rabiosi. Cap. XI. E VVLNERIBVS quae ex morsu punctumue animalis inferuntur, &praesertim canis rabiosi, aut alicuius uenenatae ferae uel bestiae, qui dam memoriae pauca tradiderunt. Quippe quae non adeò frequenter accidant, &si aliquando inciderint, soleant rustici ac plebei homines neglectis chirurgis ac medicis, medicamentum praesens ad haec ipsa con ficere, ex allijs, cepis &oleo, quod cataplasmatis modo uulneri imponunt. Adde quòd exquisitè de ijs tractare, magis ad medicum (quem physicum appellant) quàm chirurgicum, nisi quòd ad uulnus spectat, pertinet. Itaque qui absolutam eorum cognitionem habere desyderat, ex Arabicae familiae scriptoribus, Auicennam, Razem, &Rabi Moisem: &ex recentioribus Barbaris, Henricum legat oportet, qui de omnibus ferè uenenis fusissimè tractauerunt. Sed multò his doctius atque accuratius de eiusmodi morsibus &ictibus uenenatorum animalium scripserunt, Aetius Antiochenus, Paulus Aegineta, Cornelius Celsus, Actuarius, Oribasius, &ante hos omnes adhuc Dioscorides. Quos omnes, si uelis hac in re poteris consulere, aut unum saltem ex illis quem placebit, deligere. Tantum enim hoc loco uniuersalem uulnerum ex morsu punctuue il latorum, curationem referemus, atque eam duntaxat adhuc: quàm maximè chirurgia molitur. Itaque morsus animalium punctusue, duplici constant differentia: alij enim sunt uenenati, alij uerò minimè: uenenati dicuntur qui à uirulentis be stijs inferuntur: cuiusmodi sunt, rabiosus canis, serpentes, peregrinae angues, scor pio, basiliscus, draco, uipera, coluber, mus, araneus, phalangium, aspis, &id genaliae uirus eiaculantes ferae. Contrà uerò non uenenati morsus dicuntur, qui ab animantibus non ita uirulentis imprimuntur infigunturue: cuiusmodi sunt canes domestici, simia, homo, equus, sues, tam domesticae quàm syluestres, felis in domibus oberrans (quem nominant elurum) &similia. Ictu quoque hominum corpora laedunt, uespae, apes, muscae, culices, pulices &cimices. Sed qui à uespis &apibus punctus infiguntur, plus noxae ac doloris inferunt, interdumque chirur gi operam desyderant. Omnis autem ferè morsus (si Cornelio Celso credimus) ha bet quoddam uirus. Paulus non addubitat ipsius etiam hominis morsus, cum uirulentis bestijs conscribere.