Latin
80.1 to 80.4
Conrad Gessner, De chirurgia 80.1-2-4
Unproofread scanNot analysed yet
VIrulentorum omnium animantium morsus aut ictus, non nimium distanVtem curationem desyderant, quamuis in ea multum antiqui uariarunt, ut in singula genera bestiarum siue animantium, singula medendi genera praeciperent, atque alijs alia. Sed in omnibus eadem ualdè multa maximè proficiunt. Itaque quae ad hanc communem medendi rationem attinent, primum exponemus: deinde cursim perstringemus, quae ad peculiarem priuatamque eorum curationem pertinent, quos rabiosi canes (quòd frequentiores apud nos sint quàm aliae uiru lentae bestiae) momorderint. Igitur in omni morsu uel ictu animalis, quod uenenum uibrat, gemina est Galeno libro decimotertio methodi medendi, curandi indicatio: nempe uirulenti „ipsius liquoris uacuatio, &eius quod dolorem creat, alteratio. Sanè (inquit) uirus eiaculatum uacuant, tum excalfactoria medicamenta omnia, tum quae citra, calefactionem uehementer trahunt: ueluti &cucurbitulae &cornua quaedam, quibus nonnulli cucurbitularum uice utuntur. Sunt autem &qui ore suo uirus, extrahunt, aegrae uidelicet particulae admoti, ipsumque uulnus labij complexi. Huc sanè pertinet &cauterium &medicamenta, quae cauterijs similiter escharam ef „ficiunt. At haec omnia totam eius quod infestat, substantiam exinaniunt. Alterum, auxiliorum genus est eorum quę qualitatem per contrariam qualitatem alterant. n Scilicet exhibentibus nobis, si uehementem calorem aeger uel in ipso demorso loco, uel in toto corpore sentiat, auxilia refrigerantia. Sin frigus sentiat, calefacientia. Hactenus Galenus. Eius autem compendiosam dictionem, &uniuersalem methodum sic interpretamur. Inter ea quae uirus è profundo euocant, primò medicamenta enumerat quae calfaciendi facultate praedita sunt: deinde cucurbitu las &cornua: postea uerò oris suctionem: &postremò ustionem, quae uel ferro, uel medicamentis fiat. Itaque de his singulatim nobis dicendum est, quò res peruia magis cuique euadat, ac modus usus eorum neminem lateat. Id unum autem in primis omnes scire uolo, ea quae modò ex Galen. retulimus auxilia, &id genus alia quae mox subiungemus, si primis diebus praetermissa fue rint, frustrà postmodum adhiberi. Non enim uirulentam illam materiam, quae iam ad intima, neglecta curatione pertransijt, satis euocare possent. Quare nulla utique adiectionis eorum foret utilitas, sed incassùm corpora doloribus sterne rentur. Inter ergo principia morsus aut ictus illati, haec &similia afferenda erunt.