Latin
80.5 to 80.7
Conrad Gessner, De chirurgia 80.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &priusquàm haec, quae sic uenenum extrahunt atque eliciunt, admoueantur, supra uulnus membrum id, quod uel demorsum uelictum est, deligandum erit, non tamen nimiùm uehementer, ne torpeat: Hac enim deligatura impedies, ne tam subitò uirus interna subeat. Itaque si leuior morsus aut ictus est, oris suctio apprimè conuenit: Homo igitur aliquis statim adhibendus est, qui uulnus exugat. Sugentem uerò oportet ieiunum non esse, sed &cibum sumpsisse, &uino os colluisse, postea exiguum olei in ore continens, ictum exugat, &expuat uenenum. Cauere etiam oportet, ne qui uulnus sic exucturus est, internam aliquam oris partem exulceratam habeat. Siquidem uenena (ut suprà ex Celso retulimus) non gustu, sed in uulnere nocent. Sed &locus ipse priusquàm exugatur, spongia in poscam calidam immersa, fouendus ac proluendus erit. Alij uulnus abluendum aqua censent, in qua decoctum sit chamaemalum, &syluestris lapathi radix. Sunt qui gallinarum aut aliarum quarundam auium podicem uulneri admouent, ad uirus exugendum. Quòd si quae applicatae fuerint uolucres, moriantur, uenenum extractum esse suspicantur: post haec uerò cinis aceto subactus, pro cataplasmate imponatur. Maximè autem ad hanc rem conducit, cinis sarmentaceus, id est, ex lignis uitis, uel ficulneus, aut laurinus. Qui si non adsit, eo, qui haberi potest, utendum est, diligentia (inquit Aetius) ad hoc potissimùm adhibita, ut inflammatio in loco excitetur, &materiae ad morsum prouocentur. Sal quoque his uulneribus, pręcipueque ei (si Celso credimus) quod canis fecit, medicamentum est, si manus uul neri imponitur, superque id duobus digitis uerberatur. Exsaniat enim ac salsamen tum quoque rectè super id uulnus deligatur. Porrò in omni morsu tam uenenato quàm non uenenato, Dinus hoc unguento utebatur. Recipe cerae, picis nigrae, a xungiae ueruecinae, olei antiqui ana. quart. unum, galbani unciam unam: fiat unguentum.