Latin
85.12 to 85.13
Conrad Gessner, De chirurgia 85.12-13
Unproofread scanNot analysed yet
Quod uerò ad quartam intentionem consequendam attinet, quae neruorum quidem puncturae magis propria est, Galenus libro sexto methodi medendi, ualde multa pharmaca recenset, ab ipso excogitata, &deorum quadam prouidentia (ut alibi testatur) inuenta. Quae uulneri imposita, ad utrunque mirè sunt compa rata, tum ut dolorem mitigent, tum ut exitum saniei patefaciant. Tutius uerò fue rit in neruis acu aut paxillo, aut quopiam tali compunctis, praesertim si in altum recessum uulnus, hoc est, punctura descenderit, &conspectum effugiat, cutim etiam in uulneris orificio aperire ac latius incidere, quò melius sanies effluat, &commodius ad profunditatem loci, medicamentorum uires perueniant. Porrò alijs cultro rasorio, alijs uerò cauterio cutem ipsam aperiendam esse magis placet. Conuulsionis praecautio. Si nerui uulnerati phlegmone occupe tur aut putrescant. Aqua calens uulneratis ner uis est infestis sima.