Latin
85.8 to 85.11
Conrad Gessner, De chirurgia 85.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm neruorum uulneribus, sed maximè punctim inflictis, perperam à principio curatis, maximè omninò inflammatio &putredo superuenit. Ergo cum nerui uulnerati sic iam inflammatione tentantur, &putrefiunt, farinam hor deaceam aut fabaceam, aut potius eruinam in aqua lixiua aut oxymelite, uel syropo acetoso decoctam, loco phlegmone occupato &putrescenti statim illine re oportet. Non autem triticeam farinam aut eius generis cataplasmata, quę par ticulam putrem efficiunt: imò uerò neque aquam caudam adhibebis. Haec enim tametsi reliquis inflammationibus, quas phlegmonas appellamus, sit accommodatissima (ut quae eas ualde mitiget) uulneratis tamen neruis est infestissima. Ab humectantibus nanque, &calefacientibus medicinis, putredo huiusmodi affectibus comparatur. Quòd si uehemens inflammatio cum maximo do lore infestauerit, eruinam farinam aut fabaceam, cum optima sapa addito paucissimo aceto, decoctam illinito: prius tamen parte affecta, oleo calido affatim perfusa. Tanta uerò interdum ex eiusmodi puncturis, &neruorum uulneribus oboritur putrefactio, ut ferro candenti uel caustico aliquo medicamento (cuiusmodi est Aegyptiacum) eam adurere cogamur. Haly Abb. &Auicenna ad eiusmodi phlegmonas, &gangraenas, seu putredi nes, emplastro ex metallicis, &aceto praeparato utebantur, cuius compositio libro tertio de compositione medicamentorum κατὰ γένη, à Galeno sub hac uer borum serie descripta est. Cerae pondo unc. sex, olei unc. nouem, mysios pondo unc. sex, chalcitidis denarij pondo unius, squammae aeris pondo unc. duas, &semis, thuris pondo, unc. semis, galbani pondo uncia. Quae liquari possunt, hoc est, cera &galbanum: liquefacta, metallicis in aceto acri prius accuratè tritis, superfunduntur. Hoc pharmacum ignorauit Galenus, quis composuerit, ne que apud ullum hoc modo citatum unquam (ut ipse testatur) comperit. Eadem tamen praestare, quae &alia quaedam odorata simul &sumptuosa, quae paulò an tè recenset, affirmat. Recentiores autem eo medicamento uti non consueuerunt, sed illo potius quod constat farina hordei, fabarum &orobi, in lixiuio stillaticio (ut prius diximus) decoctis. Quippe quòd à Galeno &Auicenna maximè sit ce lebratum &frequenti experientia, optimum ad hanc rem à multis comprobatum. Addit autem in decoctione Auicenna, mel &acetum.