Latin
93.13 to 93.14
Conrad Gessner, De chirurgia 93.13-14
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim à solo calore praeter naturam, neque à solo calore in genito, &secundum naturam, planè uincente, fit suppuratio seu puris generatio, sed mistus quodammodo ex utrisque est calor inflammationis, quę dum ad suppurationem connectitur, dolores, extenta simul ac calefacta praeter naturam inflammata particula: &febres principio, id est, corde concalefacto, excitantur. Atque haec duo quidem contingunt ex quadam ueluti ebullitione atque exustione sanguinis, qui ubi ex toto exustus fuerit, residuum eius fit pus, quemadmodum &lignorum exustione cinis, ut Galenus testatum reliquit in commentario huius aphorismi Hippocratis: Dum pus conficitur, &c. Ex ijs igitur manifestum