Latin
93.9 to 93.12
Conrad Gessner, De chirurgia 93.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Icher tenuis, subalbidus ex malo ulcere exit maximeque ubi neruo laeso inflammatio sequuta est. Meliceria crassior &glutinosior, subalbida, mellique albo subsimilis fertur. Haec quoque ex malis uice ribus, ubi nerui circa articulos laesi sunt, &inter haec loca maximè ex genibus profluit. Apud recentiores autem, &plebeios istos medicos ac chirurgos (qui bus nusquam ferè ullius uocis proprietas, &quae rei naturae conueniens sit, ser uatur) sanies communiter pro eo quod Latini appositè pus uocant, usurpatur Genus tamen interdum saniem etiam faciunt ad sordem, uirus seu uirulentiam, purulentam colluuiem, quam Graeci πύον, Romani pus uocant. Nomine enim saniei, latius sumpto uocabulo, omnem humiditatem praeter naturam alteratam intelligunt. Itaque si tenuis sit humor, qui exit ab ulcere, uirus seu uirulentia: si crassior, sordes: si uerò mediocris, generis appellatione, illis sanies nun cupatur. Et haec quidem in ulceribus (ut aiunt) copiosa, in cauis uulneribus pauca reperitur. Est igitur sanies propriè uulgaribus medicis &chirurgis idem, quod pus Latinis, &πύος Graecis: Celso uero genus est, duas sub se (ut modò diximus) species continens, Graecis distinctas nominibus, quarum una ἰχὼρ, altera μελικηρία dicitur. At Latinis Galeni interpretibus, ubi passim Graecè iχωρ scribitur, sanies uertitur. Caeterùm quod πύον Graecis, &Latinis pus propriè nominatur, ex sanguine uel carne contusa ortum habet. In eius autem generatione, semimala quaedam, ut quisquam dixerit, fit transmutatio siue alteratio. Etenim cum tres in animalium corpore fiant alterationes, ut libro quinto simplicium Galenus docuit, una planè secundum naturam est, cum uidelicet cibus in uentre conquitur, aut in uisceribus &uasis, qui inibi generatur succus, unde rursum pars unaquaeque nutriatur. Altera contrà planè praeter naturam, nempe in putrescentibus omnibus. Atque hae quodammodo inuicem sibi contrariae sunt. Tertia ex utraque mista, &media est, partim secundum naturam existens, partim praeter naturam. Itaque transmutatio seu alteratio, quae pus generat, medium inter optimam (quae nutritio est partium animalis) &simpliciter malam (quae cum putrefactione fit olida) locum obtinet.