Latin
96.1 to 96.4
Conrad Gessner, De chirurgia 96.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quaecunque ulcera (ut Galenus ait in commentario huius aphorismi) longo tempore manent, uel cicatrice nullo modo adueniente, uel si facta sit, rursus resoluta (nihil uidelicet medicis in curatione delinquentibus) cacoethiam, hoc est, malignitatem quandam ostendunt, difficulterque ad sanitatem perducuntur. Id autem accidit uel propter influxum uitiosorum humorum, uel propter dispositio nem in membro ex humoribus in id confluentibus, processu temporis contractam, uel ob aliquem uitiati ac corrupti inibi ossis affectum. Vicus omne (ut scribit Auicenna) quod posteaquam carne impletum est, &cicatrix illi induci debet, subitò renouatur, periculum est, ne in fistulam degeneret. Eidem mala ulcera iudicantur dura, &quae ad uirorem aut nigritiem uergunt. Eiusmodi enim color natiui particulae ulceratae caloris extinctionem insinuat. Vicera (ut idem Arabs ait) frigida albedine &mollitie dignoscuntur, &praesertim si calidis iuuentur. Calida uerò ad ruborem declinant, &frigidis gaudent, sed &tactu etiam discer nuntur. Itaque horum utraque agnosces, partim colore, partim tactu, partim (ut Galenus inquit) laborantis sensu. Quippe aliâs ustionem sentire se fatentur, ali âs manifestum frigus in particula: gaudentque uel frigidis medicamentis uel calidis, &alijs quidem rubor leuis insidet, alijs color magis albicat. Siccis quoque atque humidis ulceribus suae sunt propriae notae, quae tactu maximè deprehenduntur. Hic nanque sensus sicca atque humida, &quae eas qualitates consequuntur, duritiem scilicet &mollitiem, asperitatem &lenitatem, experitur. Adhaec si maligna ulcera totius corporis colorem repraesentent, ut uerbi causa, candidum, purpureum aut fuscum, uel citrinum uitium aliquod effatu dignum hepati, atque insignem sanguini ab ipso iecinore procreato, corruptelam inesse significatur. Aliud. Vicera quae alijs morbis succedunt, aegrè sanabilia sunt. Aliud. Vicera circunglabra praua sunt, hoc est, cum uideris pilos à circumiacentibus ulceri locis defluere, uel cutem squammulas è summa parte dimittere scito ac iudicato tale ulcus prauum esse. Prauos nanque humores, seu malignos succos ad partem ulceratam tunc confluere simile ueri est, qui uehementer ulcus ero dunt. Itaque eiusmodi maligni succi, neque radiculas pilorum omnes abolere queunt, neque exulceratum locum ad cicatricem perduci, ac solidescere patiuntur. Cum autem pili qui prius deciderant, in ijs quae circiter ulcus sunt sedibus renascuntur, bono indicio esse solent.