Latin
96.5 to 96.6
Conrad Gessner, De chirurgia 96.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Aliud. Vicus (ut primo lib. praedictionum scribit Hippocrates) siue antè extitit, siue in ipso morbo natum est, diligenter obseruari debet. Nam si moriturus aeger est, aridum &liuens, aut pallidum ante mortem apparet. Aliud. Vicera in quibus post longam saniei, seu uirulentiae emissionem pus laudabile apparere incipit, bonum nobis portendunt. Siquidem &naturae robur, &materiae obedientia notatur. Quae autem sint puris optimi ac laudabilis notae, in praecedentibus dictum est. Aliud. Vicera quae in extremitatibus musculorum dorsi, uel tibiarum aut brachiorum sunt, periculo non uacant Auicennae. Valde etiam periculosa eidem censentur, quae interna membra occupant, aut ad ea usque perueniunt. Aliud. Quibus ulceribus ante absolutam detersionem, sarcotica, id est, carnem producentia medicamenta administrantur, mala ac superflua caro in illis gene ratur. Quaecunque uerò probè &opportunè expurgata semper ad siccius promo uentur, his caro (inquit Hippocrates) magna ex parte non supercrescit, nisi si contusa sunt. Aliud. Vicera in orbem circunducta, hoc est, rotunda, pessima (ut de uulneribus dictum est) esse solent, ac tardè magnoque negotio ad cicatricem perducuntur. Proinde pueros subinde in perniciem trahunt.