Latin
Cap. VI
Conrad Gessner, De chirurgia 97
Unproofread scanNot analysed yet
Curatio fit pes contraria. Caro rectè se habet, si propri um seruet tem peramentum Vicus crucians. Iri complicatis affectibus urgentiori semper primum suc currendum est. Lib. I. Phlegmonosi ulceris curatio. Si inflammatio ulcera exerceat. Vinum. Posca. Malum Punicum dulce. cerata caro iusto calidior frigidiorue effecta fuerit, utique medelam exigit, quae in tantum calfaciat refrigeretue, in quantum ipsa à naturali suo habitu recessit. Subiectae nanque carnis affectus, causae rationem obtinet ad id quod efficitur. Quippe ex hac (ut Galenus inquit) &per hanc, tum quae dissident glutinantur, tum quę caua sunt carne implentur. Itaque temperatam esse subiectam carnem ad ulcera tum glutinanda, tum carne implenda prorsus oportet. Dolor quoque unum est ex symptomatis, quae ulcerum curationem remorantur &impediunt. Quocirca si uehemens aliquis dolor ulceratae parti incidat, protinus hic aut tol lendus erit, aut saltem quoad licebit, demulcendus. Dolor enim praesertim uehe mens, uires prosternit &fluxionem proritat: proinde &ulceris ipsius curationem prohibet. Itaque tametsi quae ulceratis particulis ad doloris sedationem admouentur, ulceri aduersentur, quoniam tamen ex doloris uehementia plerunque imminet laboranti periculum, &propriam ulceris curationem moratur neglecto ad tempus ulcere, dolori tanquam urgentiori primum maximeque intendendum est. In complicatis nanque affectibus, id ex quo primum maximeque homini imminet periculum, quodque magis accelerat &urget, primum curari atque auferri debet. Caeterùm quibus auxilijs dolor mitigari aut sedari possit, in duobus libris superioribus copiose satis dictum est, diceturque iterum in antidotario. De vlcere cum tumore particulae.