Latin
Cap. VIII
Conrad Gessner, De chirurgia 97-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. VIII. AETERVM ad eundem quoque modum, &partium quae cum aliquo praeter naturam tumore exulceratae sunt, earum prius sananNudus tumor est: fieri enim non potest, ut ulcus tumore manente, ad sa nitatem perducatur. Quocirca omni studio laborandum est, ne phle gmone aut quiuis alius tumor in loco ulcerato excitetur: quòd si id prohiberi non possit, remedijs dicatis curari debebit, ulcere tamen interim non neglecto. Quae autem omnis praeter naturam tumoris curandi ratio sit, in praecedentibus fusissimè dictum est. Nunc quantum eius rei coniunctum cum ulcerum curatio ne est, obiter ac compendiose tractabitur. Compendiaria igitur obsessarum phlegmone partium ulceratarum curatio, per id genus praesidia obitur Galeno, quae sanè uel affectum prorsus summouent: uel si quid exiguum quod suppuret reliquerint, alterum medicamentum acre, quod educere pus queat, requiritur: uel si tenuis circumposita cutis sit, uelisque celerius explicatum aegrum, sectio peten da est. Quod si cataplasmate ex hordei farina, aqua &oleo, quod calfaciat humectetque illinantur partes ulceratae, quae phlegmone infestantur, lenientis (ut Galenus ait) tractatio est, non medentis &contra malum pugnantis. Id enim non ex prima ratione fit, hoc est, ut remedium affectus, sed ut symptomatis miti gatio. Siquidem ipsius phlegmones remedia (ut author est Hippocrates) sicciorum sunt uirium. Itaque si inflammatio ulcera aut etiam uulnera adhuc recentia obsideat, usus est medicamentorum quae desiccant, atque inflammationem arcent. Ex liquidis igitur (inquit Paulus) laudatissimum est uinum, deinde posca. Si uerò sordes quoque cum inflammatione occupent, mulsa diluta conuenit. Ex ijs autem medicamentis, quae siccandi potestate praedita sunt, communiter quidem conferent, inflammationibus dicata, quae in tractatu de tumoribus praeter naturam descripta sunt, si oleosa acriaque excipias: priuatim autem hoc proficit. Malum punicum dulce, uino incoctum tritumque illinitur. Mirabile nimirum, &(ut Paulus ait) multiplici usu commendatum est remedium: facit enim tum ad capitis, tum naturalium ulcera, tum etiam ea quae toto corpore excruciant oculorumque inflammationes. At si erysipelas aut eiusmodi quippiam ulceri accesserit, ijs utendum erit praesidijs, quae aduersus illa superius scripta sunt. Viceris Vlceris contusi curatio.