Latin
Cap. IX
Conrad Gessner, De chirurgia 97-3
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. IX. ALENI ex Hippocratis testimonio sententia fuit, ulcera omnia, Vicera cum con praeter ea quae contusa sunt, siccari oportere. In ijs uerò quae cum con tusione facta, tusione facta sunt, quàm celerrimè pus mouendum esse. Siquidem nead suppuratio cesse est carnes sic contusas putrescere, ut noua tandem caro gignanem ducenda. tur. Pus autem ipsum siue carnis contusae suppuratio, cum aliqua putrescentia fit. Porrò quae putrefiunt omnia ex calido &humido sic afficiuntur. Proinde fit, ut ea quae calfaciunt &humectant omnibus his affectibus, quibus moueri pus expedit, semper admoueamus. Cataplasmata igitur ex hordei farina, aqua Cataplasmata suppuratoria. &oleo: item quae ex pane, aqua &oleo componuntur, conueniunt. Praeterea fo Aqua calida. mentum multae calidae aquae &tetrapharmacum (ceu quae calfaciant hume Tetrapharma cum. ctentque, &pus quàm celerrimè moueant) ulceribus contusis rectè adhibentur Sed praestat ipsius Hippocratis uerba subijcere. Quodcunque ulcus (inquit) cae Hyppocrates. e sim percussimue acuto telo est diuisum, medicamentum enhaemum &siccans e aliquod, quod suppurare uetet, admittit. Sin caro aliquo telo tum contusa tum caesa sit, huic ita medendum est, ut quàm celerrimè suppuret. Nam &minus phlegmone urgebitur, &necesse est carnes quae contusae caesaeque sint, putrefactas, &in pus uersas liquari, postea nouam carnem nasci. His itaque uerbis apertè nos do cet Hippocrates, ulcera quae sine contusione accepta sunt, quàm maximè siccare. His uerò quae cum contusione facta sunt, quàmprimum pus mouere. Porrò eorum quae puri mouendo aptissima sunt, materiam in sermone de tumoribus praeter naturam, &in antidotario copiosam reperies. Sed &de ijs etiam suprà tractauimus, ubi de uulneribus contusis meminimus. De carne in vlceribus supercrescente, quam Graeci hypersarcosin nominant, tollenda.