Latin
99.1 to 99.3
Conrad Gessner, De chirurgia 99.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quae supernatis (ut Celsus ait) grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa ue tustate, uel etiam cancro occupatis, eueniunt. Quae nam igitur horum ulcerum curatio erit? certè catenus exiccare, quatenus squamma affecti ossis exciderit. Ossium autem squammae facilè excident, si agrestis papaueris, &fici ar boris folijs cum polenta laeuigatis, atque ex uino illitis ipsius ossis sinus conca uos repleueris, aut alterci (quem Graeci hyoscyamum dicunt) semen &atramentum sutorium, pari pondere contrita imposueris. Sed &peucedani radix contrita, subitò squammas ossium remouet, ac separat. Squammas etiam ossium breui detrahit, &nouam probamque carnem desuper renasci facit, sequens medicamentum, quod admirabile uocat Auicenna. Recipit autem aristolochiae, ireos, myrrhae, aloes, corticis plantae panacis sex qua fit succus opopanax dictus) canabil (quod apud Arabes genus est cuiusdam tetrae rubrae minutae ut are na, &Galeno ac Graecis eretrias, ut puto, dicitur) adusti, scoriae aeris, corticis pini, singulorum portiones aequas, melle omnia excipiantur, &fiat emplastrum. Opor tet autem ante omnia uitiatum ac corruptum os nudare, ulcere exciso, &si latius eius corrupti ossis uitium est, quàm ulcus fuit, carnem subsecare, donec integrum os undique pateat. Osse autem sic nudato, totum id quod pingue &corruptum est, candente ferrameto semel iterumue (ut res exigit) admoto adurendum est, ut ex eo statu secedat. Aut certè eradendum, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integrioris &minimè corrupti ossis nota est. Neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est. Siquidem id uel paulò diutius eodem ferramento adurendum uel radendum est. Porrò qui radit haec (inquit Celsus) audacter imprimere ferramentum debet, ut &agat aliquid &ma turius desinat. Finis est, cum uel ad album os, uel ad solidum uentum est. Albo nanque finiri ex nigritie uitium, soliditate quadam ex carie manifestum est. Accedere etiam cruoris aliquid integro suprà dictum est.