Latin
99.4 to 99.7
Conrad Gessner, De chirurgia 99.4-7
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterùm si caries altè de scendit, per terebram urgenda crebris foraminibus est, quae altitudine uitium aequent. Tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec inde siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec &resoluetur ab inferiori osse quodcunque uitiatum est, &is sinus carne replebitur, &humor, aut nullus postea feretur, aut mediocris. Sin autem nigrities est, aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi. Sed quod totum uitiatum est, totum eximendum est. Si inferior pars integra est, eatenus, hoc est, usque ad subiectam partem ossis integram, quod corruptum est, excidi debet. Sunt qui post abrasionem cauterium admouendum esse suadent: nec immerito sanè. Nam si corru ptela ossis ex humiditate excrementosa &superuacanea, ipsius ossis substantiam labefactante ortum habet (ut certè magna ex parte habet) nullum praesentius aut tutius remedium excogitari potest, ipsa ustione seu cauterio (ut uocant) actuali. Hoc enim decenter admotum, &citò, &tutò, in summo quoque &in alto (non secus quàm ignis ipse actualis) desiccat. Post ustionem uerò ferro candente factam rosaceum calidum infundunt. Guido autem à Cauliaco post ustionem cauterio (ut dicunt) actuali (quod in hoc affectu magnoperè probat. decenter factam, rosaceum oui candido liquore permistum, tribus primis die bus admouet: triduo uerò alio sequente, loco albuminis, luteum oui (quod uitellum appellant) rhodino, id est, rosaceo commiscet: Postea butyrum cum melle ro sato infundit. Sed praestat eius uerba hoc loco subijcere. Ego, inquit, post caute, rium pono oleum rosarum cum albumine oui per tres dies, &per alios tres, dies cum uitello oui, &postea butyrum cum melle rosato. Et desuper continuò, unum de mundificatiuis usque ad ossis exfoliationem, &post cum puluere emplastri, dicti, hoc est, ex Auicenna superius commemorati, incarno, &consolido. De vlceribus dysepulotis inueteratis, &ijs quae cacoenthe, &chironia