Latin
BIBLIOPLRI
Conrad Gessner, De chirurgia iii
Unproofread scanNot analysed yet
MBICHII NOBILI VIRO GERYONI Seilero illustris Augustanae Reip. Medico praestantissimo Conradus Gesnerus medicus Tigurinus S. D. VM praestantiores aliquot Chirurgiae scriptores diugentissimi typographi patrueles mei, uno uolumine conplecti proposuissent, meo quidem consilio illos potissimum, quos uides uir praestantissime, hoc tempore coniunxerunt. Nam si qui alij idem argumentum suis scriptis excoluêre, illorum libros, uel quia ad manum nobis non erant, uel quòd essent maiores quàm qui alijs acce dere possent commodè, uel quòd sermone sordido &parum lo conscripti, omitti placuit. Quorundam uerò, quia passim extarent, cum alibi tum in Germania excusae, Chirurgicas lucubrationes non duxi mus adiungendas. quo nomine ueterum etiam, Hippocratis, Galeni, Celsi, Aeginetae, Aëtij, huius argumenti scripta sunt praetermissa: &insuper ne opera eorum, quae integra alioqui uaenire &distrahi solent, diuellerentur. Has igitur ob causas relictis caeteris, hosce tantum quos titulus promittit authores typographi coniunctos ediderunt: quorum plerique ut doctissimè sic utilissimè, uel de tota re Chirurgica, uel aliqua eius parte scripserunt. Quòd si tamen eorum in uno aut altero fortè, uel styli puritas, uel aliud quippiam desiderari possit, id aut utilitate libri &proba rerum ipsarum tractatione, aut saltem candida felicium quorundam remediorum communicatione pensabitur. Itaque cum horum quoque libelli nec magni, nec in Germania hactenus excusi in promptu nobis essent, caeteris melioribus accesserunt. Sed haec in uniuersum: de singulis uerò authoribus qui hoc uolumine includuntur, ampliùs dicam in EnumeratioCaeterùm haec authorum coniunctio qui unum ne rei Chirurgicae scriptorum. aliquod argumentum tractauêre, mihi sanè summopere probatur: praesertim si non maioribus libris, quàm ut plures iungi commodè possint, scripta sua absoluerint. Est enim commoditas quaedam studiorum, si plures super eadem re authores simul omnes in promptu exhibeantur. Magis uerò hoc fieri laudo in lucubrationibus illis, quae ab authoribus unicae &singulares prodierunt. hae enim propter paruitatem neglectę (cum alia eorundem opera, quibus addantur, non extent) faciliùs aut pereunt aut latent. Coniunctio autem plurium in unum uolumen, quasi conseruatio quaedam est &ad posteritatem transmissio. Ferè enim maiuscula uolumina minus negliguntur, &cum à typographis ac bibliopolis uenduntur emunturque commodius ac libentius, tum à studiosis asseruantur diligentius. Porrò iam absoluto opere ne ueluti acephalum prodiret (ut ipsi iudicabant) petierunt à me patrueles mei, ut praefatione aliqua mea lectori rationem de coniunctis hîc scriptoribus redderem: quod quidem ego propter arctissimum necessitudinis mutuae uinculum, pernegare ipsis non potui. Et cum subiret, me neque authoritate, imperitum Chirurgiae hominem, neque eloquentia aut doctrina, quarum in me neutram esse agnosco, ullum huic operi ornamentum adferre posse: mox tui, clarissime &doctissime SEILERE, reputatio, hoc est tuarum uirtutum, doctrinae, nobilitatis, &in me quoque beneuolentiae, ultrò se animo ingessit: ita ut sperarem non ingratum praestantiae tuae futurum, si nomen tuum ueluti caput huic uolumini exornando praeponerem. id quod eò