Latin
EPISTOLA NVNCVPATORIA
Conrad Gessner, De chirurgia iv
Unproofread scanNot analysed yet
EPISTOLA NVNCVPATORIA. confidentius à me factum est, quòd iam prius ex RAPHAELIS optimi &omninò supra aetatem doctissimi filij tui merito iam comitis Palatini literis intellexeram, hosce prae caeteris de Chirurgia doctores uno comprehendi uolumine tibi non displicere. Quamobrem hoc Opus non quidem meum, non sine meo tamen consilio nunc primum in Germania editum &digestum, suppe ditatis etiam de bibliotheca mea exemplaribus, (in quorum nonnullis immodicè prius librariorum incuria deprauatis innumeri loci succisiuis lectionibus meis sunt emendati) mea denique Chirurgorum illustrium Enumeratione auctum, splendidissimo nomini tuo inscribere ac dedicare uisum est. Sic enim quod per me praestare non poteram, tui nominis tuaeque authoritatis beneficio uideor mihi iam consecutus. Nam &eruditio tua singularis est, &in uniuersa re medica experientia celebris, &iudicium insigne. Ex quibus sanè ac reliquis in te positis uirtutibus cum familiae tuae, tum Reipub. Augustanae (quae plurimis iam annis te inter praecipuos archiatros foelicissimè utitur) non parum decoris &gloriae accedit. Quare his etiam libris, quibus te patronum elegi, plurimum ornamenti eadem ratione partum iri minimè dubito. Admitte igitur, &solita erga bonos ac studiosos omnes humanitate hos quoque de re Chirurgica scriptores prosequere: &Gesnerum tuum, qui te plurimum colit ac ueneratur, amare perge. Tiguri Heluetiorum, Nonis lanuarij, anno Salutis, M. D. LV. ENVME