Latin
xii.1 to xii.4
Conrad Gessner, De chirurgia xii.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
S. D. INTER eximias praeclarasque animi dotes, ac uirtutes prancisci regi propè diuinas, quibus caeteris principibus tantum ante laudes. cellis, quantum dignitate, opibus, potentiaque, &imperij magnitudine illis omnibus praestas: ea mihi potissima semper uisa est, Christianissime simul &inuictissime rex, quòd nullum unquam temporis momentum praeterlabi sinis, quo non aliquid cogites, aut agas, bono ac salutari principe dignum. Siquidem quicquid otij, ac temporis à necessaria cura corporis tibi superest, tu id omne, uel reipub. tuae sapienter mo derandae, uel honestis atque optimis disciplinis (quae secundas res ornant, aduersas solantur) tribuis: ut ne in uenatione quidem ipsa, qua colligendis &animi &corporis uiribus interdum uteris, tibi temperes, quin, uel de principatus tui administratione, uel de ferarum, quas persequeris, aut stirpium, quae tunc se oculis obijciunt, aliarumue rerum natura, ferè semper disputes. Quo fit ut Mineruam, non minus quàm Dianam, errare in montibus &syluis subinde experiaris. Sed &in mensa illa tua regia, frequenti principum illustriumque uirorum Cardinalium &Episcoporum conspectu ac consessu, semper aliquid ardui doctique &honesti, contrà morem &exemplum aliorum principum, non eorum modò, qui nunc sunt, sed qui multis antehac seculis fuerunt, è media philosophia atque antiquitate depromitur, ut rectè aestimanti ea sapientiae uerius officina, quàm epulum regium possit uideri. Aut enim humanae, eaedemque graues &te principe dignae, aut diuinae, quae animum ad religionem informant, in ea recitantur historiae, aut de omni genere artium atque disciplinarum disputatur. Hinc factum est, ut Gallorum respublica inde adeò quod illi praefuisti, uirtute honesta, religione ac pietate integra, iure &legibus aequa, opibus firma, copijs locuples, &gloria ampla, semper fuerit. In hac autem assidua literarum concertatione, tu quasi arbiter honorarius, inter doctos homines de rebus controuersis, ut olim in encyclijs &scholis suis (si parua magnis conferre fas est) facere solebant, magistri ac philosophi illi ueteres, non minore eloquentia quàm dignitate iudicium interponis, grauiterque decernis. Quid quòd tu omnem omnium artium materiam, rationem, &instrumenta, in numerato habes, atque appositis nominibus exprimis? in quo Themistoclis, Mithridatis, Cyrique Persarum regis memoriam facilè superas, uel obscuras potius.