Latin
xii.5 to xii.6
Conrad Gessner, De chirurgia xii.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Sed &cum de re medica (ut aliquid de ipsa separatim dicamus) disputatio incidit, incidit autem frequenter, tu res medicas non aliter tractas, quàm qui omni uita nihil aliud egerit. Nec aliter statuis, quàm qui in ea disciplina consenuerit: ut &praeceptiones artis, &medicamentorum, presertim simplicium no mina, &uires, ipsamque corporum anatomen (cuius speculatione incredibiliter de lectaris) ad unguem teneas, consilia curandi sapientissime distinguas, uim remediorum adnotes, quid unumquodque prosit, quid noceat, aptè &acutè definias Quanquam uerò hoc bonarum artium studium, quod nunquam intermittis, praeposterè nati quidam, &ab omni ingenij cultu alieni, tanquam parùm regium ir rident atque damnant. Tu tamen, Princeps longè maxime ac sapientissime, regiarum uirtutum fundamentum, &clarissimum boni ac salutaris principis ornamentum ponis, uerè cum Platone nobilissimo totius Graeciae philosopho dijudicans, non aliter foelices fore respublicas, nisi si aut philosophis