Latin
xiii.6 to xiii.8
Conrad Gessner, De chirurgia xiii.6-8
Unproofread scanNot analysed yet
Fecerat idem quoque paulò antè amplissimus Cardinalis Bellaius, uir omni uirtutum ac scientiarum genere cumulatissimus, ac reip. Gallicae longè amantissimus. Qui omnes me uehementer aliquoties hortati sunt, ut chirurgicam hanc lectionem ma turè aggrederer, eam quidem tibi futuram quàm gratissimam affirmantes, teque statuisse unum aut alterum eius artis professorem Lutetiae instituere: arbitratus amplissimo huic ac praepotenti tuo imperio, rem non utilem modo, sed &apprimè etiam necessariam futuram. Quippe quod deinceps chirurgos non parum multos haberes in regno tuo, uulneribus &fracturis ritè curandis, luxatisque decenter in suam sedem reponendis, maximè idoneos. Caeterùm tametsi hac medicinae parte, nulli saepè non sit opus, nobilioribus tamen &principibus uiris, atque ijs etiam omnibus qui castra sequuntur, &militiae addicti sunt, in primis ne cessaria est. Hi enim dum equis ad celeritatem dispositis huc atque illuc excurrunt, dum ludis equestribus exercentur, dum in bello cum hoste conflictantur &dimicant, fracturis &luxationibus, ut interim uulnera taceam, nunquam non expositi sunt: quibus, nisi ritè tractentur, uel subinde periclitantur, uel membris sic affectis suo tandem robore destitutis, reliquum uitae tempus miseri, &imbecilles trahunt. Sed (ut unde digressa est redeat oratio) quòd nondum hae nostrae chirurgicae institutiones erant absolutae, tantisper distuli clarissimorum, quos supra nominaui, uirorum hortationi parere, quoad hoc, qualecunque est, opus absolueretur. Dum autem cudendo nimis cunctatur typographus, hominem ut alijs medicinae partibus praestantem, sic chirurgiae peritia egregiè instructum, Vidum Vidium Florentinum, doctissimi undequaque uiri ac pręstan tium ingeniorum studiosissimi D.