Latin
xiv.1 to xiv.4
Conrad Gessner, De chirurgia xiv.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Castellani Tutelensium Episcopi singulari iu dicio conquisitum, maximo rei chirurgicae studiosorum, atque eorum qui dein ceps chirurgiae praesidio indigebunt, commodo in hanc praeclarissimam urbem misisti, qui partem hanc medicinae propè desertam &iacentem, quo ad fracta saltem &luxata pertinebat, susciperet atque extolleret. Librosque Hippocratis (qui primus hanc artem excoluit) inextricabilibus penè sententijs, ob foecundam &obscuram nimis breuitatem, ubique ipsi medicinae parenti familiarem, ne dicam affectatam, refertos: &ab eo nuper cum doctissimis atque accuratissimis Galeni commentarijs, Latinos factos, magna sermonis elegantia &rerum copia, interpretaretur. Quod si hic, aut alius quispiam, pari doctrina &eruditione praeditus, in hoc docendi curriculo praestiterit, bonis chirurgis, ut medicis, Galliam tuam breui refertam iri confidimus. Quod non mediocri mortalium bono, &cum sempiterna quoque nominis tui gloria eueniet. Quandoquidem effectus chirurgiae (quae Celso authore pars est medicinae uetustissima) inter caeteras artis medendi parteis euidentissimus est, &maximè necessarius, nedum utilis. Siquidem in morbis cum multum (inquit ille) fortuna conferat, „eademque saepè salutaria, saepe uana sint, iure dubitari potest, secunda ualetudo, „medici ne industria, an corporis beneficio contigerit. In his quoque affectibus, „in quibus medicamentis extrinsecus admotis maximè utimur, quamuis profe „ctus euidentior est, tamen sanitatem, &per haec frustrà quaeri, &sine his reddi „saepè manifestum est. Sicut in oculis, uel phlegmone, uel lippitudine arida, aut ea humorum defluxione, quam epiphoram appellant, laborantibus quotidie „deprehendimus, qui à medicis, collyrijs, aut alterius generis medicamentis, diu uexati: sine his aliquando sanescunt. At in ea parte, quae manu curat (χειρουργικὴν Graeci nominant) euidens est omnem profectum, ut aliquid ab alijs adiuuetur, hinc tamen potissimum manare. Quot enim morbos, eosdemque grauissimos, in rusticis, &urbanis, qui delicatiores sunt &medicinam auersantur, quo tidie uidemus sine illa uictus ratione tam exacta, nullisque adhibitis medicamentis, naturae duntaxat beneficio euinci &profligari? At, si cui uel crus, uel brachium fractum sit, uel luxatus humerus, aut quispiam articulus: nunquam sine manus opera, &chirurgi industria ad sanitatem perducetur. Itaque cum tanta sit eius artis dignitas, usus, necessitas, quis hoc tuum tam salubre de constituendis chirurgiae professoribus, institutum non maximopere probauerit?