Latin
xiv.5 to xiv.6
Conrad Gessner, De chirurgia xiv.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
opus sanè &liberali, &magnifico principe dignum, &quo Romanorum olim impera torum exempla, &laudata consilia reuocabis. Hi enim medicis (quos Reip. salutares &necessarios nouerant) amplissimum stipendium ducena &quinqua gena annua sestertia, centena uerò rhetoribus, &poëtis, reliquarumque discipli narum professoribus pendebant. Intellexerunt nimirum illi semper Augusti imperatores, inter disciplinas excellentibus illustrium hominum ingenijs inuentas, &incredibili grauium uirorum cura &industria perfectas expolitasque, Medicinam principem ac reginam existimari sine controuersia debere. Haec enim &honestatis splendore, &utilitatis magnitudine, &iucunditatis illecebris, reliquas omnes uincit, rebusque humanis, ceu altera secundum Deum uitae parens &uindex apprimè est necessaria: atque ideò non solum à Philosophis, aut Medicis, sed &ab ipsis quoque Imperatoribus, Regibus, atque etiam Pontificibus, aliquando non oscitanter exculta. Neque enim puduit illos primi ordinis uiros studium atque industriam in eo genere disciplinae nonnunquam collocare. Et ut aliquot exempla proferamus: Augustus Caesar compositione medica à se inuenta libenter utebatur, quam postea plerique medici in Tyberius pastillum (Graeci trochiscum uocant) ad suos libros transtulerunt. ed b