Latin
102
Conrad Gessner, Icones animalium 102
Unproofread scanNot analysed yet
Colorem, talem ferè esse, qualis hîc nigro alboque distinctus conspicitur. Ichneumonis alia imago, ex ueteri manuscripto Oppiani poë matum codice. LATINE &Graece Ichneumon, ἰχνεύμων. Nicandro etiam iχσυπῆς, id est, inuestigator, Inuestigat enim &obseruat cum aues &animalcula quae deuoret: tum Crocodilum, &Aspidem, eorumque oua, &c. Aegyptij hodie Murem Pharaonis appellant, Bellonius. Est autem Hydri siue Enydri, id est, Lutrae species in Aegypto. quanquam Mar cellinus &Solinus non Ichneumonem Hydri, sed Hydrum Ichneumonis speciem fa ciunt: quasi Hydrus latiùs pateat, quod non placet. Hydrus enim plerisque in regionibus reperitur: Ichneumon uerò Lutra quędam est Aegypto peculiaris iuxta Nilum, amphibium &ipse animal. Latino nomine caret: nam quòd Suilis &Suillus ab lsido ro &Alberto uocatur, quoniam setas pro pilis habeat, bonis authoribus receptum non est. Ab Auicenna Alcasim dicitur: uel, ut Bellunensis legit, Harimun. Ichneumoni magnitudo Felis est, species Muris: uulgò nunc Murem Indicum uocant, aliqui Damulam, suel potiùs Donolam, id est, Mustelam.) ¶Ichneumon (inquit Bellonius) est corpore Melis, eodemque pilo: recurtis pedibus, nigris: capite oblongo, nare prominula, Mustelam iratam esse diceres. In Crocodili dormientis fauces magno impetu irrumpit, ut ab eo deuoratam escam depascatur: qua exaturatus, Crocodili uentrem erodere atque ipsum enecare traditur. Magnus est etiam Aegypti serpentium depopu lator. Aues in primis appetit, &prae caeteris gallinas ac pullos. Iratus pilos erigit: qui duplici in eo colore uisuntur, nempe albicantes uel subflaui per interualla, &leucophaei, duri asperique ceu lupini. Corpus ei quàm Feli longius &compactius est. rostrum nigrum &acuminatum instar Furonis dicti in genere Mustelarum, absque barba. Digiti in pedibus posterioribus quini: quorum postremus ab interiore parte perbreuis est. Cauda longa, &crassa ab ea parte qua lumbos attingit. Lingua, dentes &testiculi Felis. Hermaphroditus non est, ut quidam putarunt: sed uidetur, propter meatum undique pilis cinctum extra meatum excrementi, genitali muliebri non dissimilem.