Latin
103
Conrad Gessner, Icones animalium 103
Unproofread scanNot analysed yet
Agilis &animosus est, ita ut magno etiam Cani se opponere non dubitet. in primis uerò Catum si inuenerit, tribus dentium ictibus strangulat. Et qoniam rostrum ei nimis acutum est. aegrè crassiusculum aliquid mordere potest, &ne hominis quidem pugnum clausum. Aegyptij eum in priuatis domibus, ut nos Felem, educant: nam similiter Mures captat. Haec ille. Vide etiam superiùs in Lutra. GERMAN. Ein Indianische Mauß /oder Egyptischer Otter:mag ein Wasserfuret /oder Egyptische Wasserkatz genennt werden. MVS Indicus alius, ut uidetur. Misit ad me aliquando Ant. Musa Brasauolus Muris Indici (sic enim appellabat) effigiem: quam ego priusquam ueram à Bellonio exhibitam uidissem, Ichneumonis esse conijciebam: &rostro quidem (si barbam adimas) &auriculis ferè conuenit: sed differt cauda, qua Felem magis refert: &alijs pluribus, quae facile conferendo est obseruare. Eam, ut accepi, posui. GERMAN. Ein andere Indianische Mauß. TATVS quadrupes peregrina. Cum iter facerem per Turchiam (inquit Bellonius) apud agyrtas &uagos pharmacopolas inueni animal quòd uulgo nominant Tatu, Tato Scaliger:) quod è Guinea &Orbe nouo adfertur: cuius mentio nulla apud ue teres. Facilè autem in longinquas regiones transfertur: quoniam natura munitum est duro cortice, &testa squamata ueluti loricatum, (testis scutulatis loricatum ad uentrem usque, Scaliger.) &quia facile potest caro eius intrinsecus eximi absque ulla noxa natiuae eius figurae. Videtur autem esse Herinacei species Brasiliae insulae. retrahit enim se intra corticem suum, ut intra spinas Herinaceus. Magnitudine non excedit Porcellum iiij mediocrem: &porcino generi affine uidetur: quod cruribus, pedibus &rostro refert, (rostro paulò contractiore &latiore quàm Porcellus: cauda longissima ac ueluti lacertacea, tessellis item incrustata, Scaliger. )Iam enim in Galliam quoque allatum est hoc animal uiuum, ubi seminibus &fructibus uesci uisum est. Sic ille: qui etiam quadrupedis huius figuram proponit, bisulcis pedibus ut in Sue, &cruribus quàm in nostra figura altioribus, rictu etiam alio.