Latin
RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA
Conrad Gessner, Icones animalium 105
Unproofread scanNot analysed yet
RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA &minima complectens. alssi LEPORVM generis est, &quem Hispania Cuniculum appellat, teste Plinio. sed quoniam magnitudine differunt, hunc primum inter Quadrupedes minimas feci, Leporem uerò ex mediocribus ultimum. Lepus hic uel Lepusculus Hispanicus cognominari potest. Est Leporum genus Hispanum (inquit Hermolaus) Adapis nomine. Cuniculus autem nominatur, quòd sub terra cuniculos ipse faciat. Strabo Leberides (quod à Latino Lepores corruptum iudico) à quibusdam nominari tradit ipsos Cu niculos. De Graecis uocabulis Dasypus &Lagides, in Lepore iam dictum est. ¶Apud nos habentur Cuniculi albi, nigri, uarij ex utroque, fului, cinerei, Scaliger. Cuniculi sunt in Thracia ac Macedonia, (inquit idem,) qui iuxta ac nostri, sub terra agitant: leporino pilo, breuioribus auriculis: curto corpore, crasso, compacto: qui maximi Gliris haud excedunt magnitudinem: cauda longa &ad sciurinam quàm proximè accedente. ¶Τὸ τοῖςλαγωοῖς ὅμοιον ζωύφιον, ὁ καλοῦσι Κουνικοῦν, Galenus de medic. fac. lib. 3. HISPANICE Conéio. ITALICE Coniglio. GERM. Ruͤnigle/ Ruͤnele/ Kuͤnlein. GALL. Connin. oupab. eidio inolm euiE IO. I. ij nupilsr Bollon: inslug. shnum CVNICVLVS Indus, ante paucos annos primùm in Europam inuectus ex Nouo orbe: