Latin
RVM ORDO QUARTVS, NON CORNVTA
Conrad Gessner, Icones animalium 106
Unproofread scanNot analysed yet
nunc ubique frequens. est enim foecundissimum animal, cum octonos uel plures uno partu edat. Magnitudine ferè Cuniculi nostri, minor plerumque: sed corpore breuiore. Crura ei breuia: digiti seni anteriùs, quini posterius, dentes ut in Muribus. caudae ue stigium nullum. Color alijs alius. Vidi ego totos candidos, &totos ruffos: &utroque colore distinctum. Vox nonnihil ad Porcellorum uocem accedit: unde aliqui uulgò Porcellum Indicum appellare malunt. Vescitur omne genus herbis &fructibus, pane, auena. Parit hyeme etiam, &catulos uidentes, non ut Cuniculi caecos. Superfoetare solet. Potu opus non habet: nisi modico fortè, si cibo sicciore utatur: alioqui faci lè hydrope tentatur. In cibo satis suauis est, &pinguis multo subflauo adipe, aut lare do ferè suilli instar. carne minûs alba quàm Cuniculi nostri &humidiore. GERMAN. Ein Indianisch Kuͤnele/ oder Indisch Seuͤle. LATINE &GRAECE Echinus, Εένος, ἀπ τοῦ συνέχειν ἑαυτὸν στρογῇ υλόμενον: uel per antiphrasin quòd teneri manu non possit.) Vocatur &Herinaceus Latinè: quod nomen sunt ex recentioribus qui sine aspiratione scribant, (in penultima etiam, i. uocalem pro e. ponit Eucherius:) ego semper aspirare malim, siue ab horrendo deriues, quoniam spinis horret: siue ab haerendo, quod fructus &alia spinis eius infixa haereant. Theodorus Echinum marinum non aliter quàm Echinum interpretatur, Plinium fortè imitatus: at eum qui terrestris est, Erina ceum conuertit. Ego aquatilem Echinum, à Latinis Erinaceum appellari, authorem non inuenio. quamobrem Hermolaum miro? Echinum piscem (sic enim loquitur) Erinaceum Latinè uocari scribere. Legitur &Hericius apud Eucherium, Ericius apud Varronem, &Herix apud Pe rottum. Implicitumque sinu spinosi corporis Erem, Nemesianus dixit. Ακανθόχοιρ& (id est Porcus spinosus) recentioribus Graecis Herinaceus est, aut etiam Hystrix, uide su prà in Hystrice, Ordine III. Ferorum. Graeci recentiores Scanzocheron dicunt. ¶Erinacei species duae traduntur à recentioribus, una quae rostro &pedibus bisulcis Porcum referat, (nondum mihi uisam, ut neque peritissimo harum rerum Scaligero:) Sew, igel Germanis dictam. alteram pedibus multifidis &rostro similem Cani, Hunds, igel Germanis. Icon haec est Herinacei quem caninum Germani cognominant. ITALICE. Riccio, Rizo. HISPAN. Erizo. Lusitanice Ouriso: uel Orico cachero, eò quòd corpore contracto sese occultet. GALLICE Herisson. GERMAN. Igel.