Latin
ANIMALIVM QVADRVPEDVM VIVI
Conrad Gessner, Icones animalium 118
Unproofread scanNot analysed yet
Ein Erdschiltkrott: wonet allwaͤg oder allermeest off der erden: wie die Taͤllerkrotten (welche ein aͤbne schalen/ gleych einem taͤller /oben vnd vnden hand) im muͤr: vnd andere im meer. TARTARVCAE, id est, Testudines plurimae (inquit Io. Leo Africanus, amphibijs eas adnumerans: quanuis inter terrestria etiam referri poterant ex ipsius sententia, quòd in desertis uitam decant) in desertis Libyae reperiuntur, quae ad magnitudinem dolij accedant. Tradit Bicris geographus, hominem itineris taedio defatigatum, sub uesperam eminens in deserto saxum, ne à uenenosis animalibus infestaretur, conscendisse. qui ad lucem grauiter dormiens, tribus ferè passuum milibus à quo reclinauerat loco traductus, intellexit quod subijsset saxum Testudinem fuisse: quae interdiu firma, no ctu rependo pabularetur, uerùm adeò lentè, ut uix percipi posset. Huiusmodi Testu dines uidi quae mediocris uasculi amplitudinem attingerent, nullas autem tam prodigiosae magnitudinis. Carnes aiunt lepram curare, si septennium non excedant, qui bus septem diebus continuò uescendum sit. LATINE Lacertus aut Lacerta uiridis. GRAECE Σαύρα χλωρὰ; &recentioribus ἀλωροσαύρα, Κολιβαύρα. ITALICE. Ramarro, Gez. GALLICE Lysarde uerde. GERMANICE Gruͤner Ader/gruͤner Egochs. LATINE &GRAECE Scincus, Σκίγκος, Κίκερος, Κροκόδελος χερσαῖος. Crocodilus terre