Latin
ANIMALIVM QVADRVPEDVM VIVI
Conrad Gessner, Icones animalium 118-2
Unproofread scanNot analysed yet
stris, minor nimirum. nam alium maiorem cum amphibijs post Aquatilia posuimus. Verus hic Scincus ex Alexandria, nostra memoria adferri coepit: cum priùs Salamandra aquatica quae apud nos reperitur, pro Scinco: hoc est, pręsentissimo ueneno pro remedio uterentur pharmacopolae. Scinci nomen ab Aegyptio Suchus (sic enim Crocodilum in Aegypto uocari author est Strabo) deflexum coniecerim. ITALICE Scinco uel Stinc GERMAN. Ein Egochsen art vß Aegypten/ in den Apotecken bekant, vnd Stinck genennet. LATINE Lacertus uel Lacerta simpliciter.