Latin
ANIMALIVM QVADRVPEDVM VIVI
Conrad Gessner, Icones animalium 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
Salamandrae figura falsa: quam addidimus rebrehendendi tantùm causa illos qui eam publicarunt. Apparet autem confictam eam esse ab imperitis, ne dicam impudentibus quibusdam, Salamandram &Stellionem unum animal esse arbitratis: &cum à stellis Stellionem dictum legissent, dorsum eius stellis insignire uoluisse. Pilos etiam addiderunt contra hitius generis naturam: quoniam amiantum, alumen plumae uulgò dictum, pilorum quadam specie, Salamandrae pilos aliqui nominant. LACERTI Aquatici, seu Salamandrae aquatilis, imaginem &nomina dedimus sub finem Libri De aquatilibus inter Amphibia. DE RANIS aquaticis ibidem leges, &Ranarum in genere diuisionem.