Latin
ANIMALIVM QVADRVPEDVM VIVI
Conrad Gessner, Icones animalium 120
Unproofread scanNot analysed yet
hîc de Terrestri bus dicendum. BVFO (seu Buffo, sed malim per f. simplex) à Vergilio nominatur his uerbis, Inuentusque cauis Bufo. Rubeta (inquit Hermolaus) inflat se irata, tam proteruè audax, ut insiliat quoque proximum, quanquam suspirio se frequentius quàm morsu uindicans: Buffo inde, ut arbitror, à Vergilio &uulgo dicta. Sic ille. Qua uoce Graeci Buffonem appellarent, frustra quaesiui diu. Qui Μυσξον ab illis nomi natum arbitrantur, à ueritate absunt tan tum, quantum distat à Glire Buffo, Scaliger. Ego omnino ορῦνον Graecorum esse puto. nam quanuis aliqui ορῦνον &βάραχον ἔλειον, id est, Rub etam, &Ranam palustrem (uenenatam scilicet) non distinguant: alij tamen manifestè distinguunt, siue quòd species separatae sint: siue quòd relictis paludibus, aut eis desiccatis, ex palustri Rubeta terrestris fiat. Ego species duas constituo, terrestrem perpetuò: &aquaticam: quę si aquas deserat, aut deseratur, propter elementi mutationem, speciem ferè immutat, (ut tertia haec sit Bufonis species,) &multò perniciosior redditur: sicuti Hydrus etiam in Chersydrum conuersus. Accedit, quòd similiter turgere per iracundiam, &inflare se dicitur, apud Aetium: ut Buffo à nostris: &afflatu quoque similiter malefica esse. Sed Κάρφυκτος quoque Rhodijs usitatum nomen pro Phryno (teste Hesychio) cum Gallico Crapaude fermè conuenit. ωρῦνος masc. genere frequentius est, Aelianus etiam foeminino φρύνην dixit. Phryganium Plinio memoratum non aliud quàm Rubeta mihi uidetur. ¶Rubetam terrestrem trium generum obseruaui: unam maiorem, quam Rondeletius similem esse ait palustri Rubetae (quam inter Amphibia in Aquatilium libro ab eo mu tuati sumus) sed maiorem. alteram minorem, quae sub terra uel stercore inuenitur, oculis multum prominentibus &uirescentibus: cuius iconem hic exhibemus. Et huius (minoris) alteram speciem, oculis aureolis: quam descripsi cum aquatilium Ranarum iconibus in diuisione generis Ranarum ad numerum 5. Ibidem ad numerum 6. Rubetae fossilis seu saxatilis mentio fit: Ea circa Regenspurgum, agri Tigurini castel lum, reperitur (Steinkrotten uocant,) inter lapides montis, qui ferè calcarij sunt: in quorum rimis &fissuris latet, nulla in propinquo aqua. uêre non apparent, nisi instet calor cum primum incipiunt apparere. Vocem edit per interualla, aliarum Rubetarum uoci (de qua Monnen dicunt, per onomatopoeiam puto) dissimilem. Foemina oua uentri annexa gerit ut Cancri: quod ex egregio &doctissimo uiro Con. Suntore, eius loci ecclesiaste cognoui. ITALICE Rospo, Botta, Boffa, (Babi etiam, Scaligero:) alicubi Chiatto (ut apud Rhaetos qui Italicè loquuntur Chatt)uel Zatto. item Buffo, Buffa, Buffone, Ramar ro. sed postremum hoc nomen Lacerto minori potiùs deberi puto. HISPANICE Sapo escuérco. GALLICE Crapault: circa Neocomum Boug. Scaliger scribit Crapaud. unde (inquit) lapidem Buffonitem, Crapaudinam uocant. GERM. Krott/Rrote/ Quapp: Gartenkrott/ Erdkrott. Flandris Padde. RANA uel Rubeta gibbosa, ut nos cognominauimus.