Latin
ANIMALIVM QVADRVPEDVM VIVI
Conrad Gessner, Icones animalium 121
Unproofread scanNot analysed yet
Lurida haec terrestris Rana, &(ut ex ipso colore apparet) uenenosa, mutaque (nisi uox ui aliqua exprimatur) in hortis &syluis inter frutices reperitur apud nos: magnitudine qua uulgares aquaticae Ranae, dorso gibboso utrinque ad latera eminentibus ossiculis. Color ei uiridis ferè, sed obscurus &subfuscus est. latera maculis ruffis scatent. sunt &digiti pedum ruffi. De mutis quidem Ranis non satis sibi constant ueteres, &species diuersas confudisse uidentur. GERM. Graßfroͤsch/Gartenfroͤsch/Holtzkrott. RANVNCVLVS seu Ranula uiridis, Rana calamites aut dryopetes cognomine: quòd inter arundines aut arbusta degat. Veterum aliqui hanc mutam dixerunt: sed cum uoce sua pluuias praesagiat, unde &Mantis appellata, uidetur, non est muta: nec adeò uenenosa, arbitror, ut Rubetae &mutae ab eis dictae Ranae. ego nullam prorsus mutam esse puto Ranarum speciem: sed si fluuiatilibus &coaxantibus Ranis conferantur terrestres, mutae uideri possunt, in primis uerò gibbosa, ni fallor. GRAECE Bάτοαχος καλαμίπης, Βάπραχος χλωρὸς ἢ μικρὸς ὁ ἐπὶ ττνς καλάμων γινόμενος. Βρέξας (ut Αίας) aliquibus, Galeno teste, per onomatopociam fortè: aut à praesagio pluuiae. Bρέχειν enim Graecis pluere est; quasi diceret Bρέßει, βρέξει, id est, pluet, pluet. Bρεκεκεκέξ, κοαξ, κοαξ, Aristophani fictitia de Ranarum uoce nomina sunt. Germanicum etiam Ranae fl. nomen ad Graecum Brexas accedit. ¶Vbi manum inijcit benignè, ibi onerat aliquam zamiam, Plautus de homine auaro blandiente: ubi Scholiastes: zamiam (inquit) id est, damnum. nam zamiae dicuntur Ranulae in arbore, quae nisi detrahantur, alios laedunt. Sic ille: sed absque authore. ego ζμίαν Graecè damnum significare scio, pro quo Doricum est ἐεμία, (cui simile Germanicum jamer, id est, calamitas:) qui tamen uel Latinè uel Gręcè hoc uocabulum pro Rana usurpauerit inuenio neminem. ITALICE Racula, Ranocchio, Verdacula, Ranauoto, Ranonchio de rubetto. GALLICE Renogle, Graisset, Croisset, Verdier. GERMANICE Taubfroͤsch. FINIS.