Latin
122.6 to 122.7
Conrad Gessner, Icones animalium 122.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
At is obiectu arboris sese tuetur, &quà potest percutit uenabulo feram: quae ne saepius quidem icta cadit, sed incensa magis ac magis rabie, non tantùm cornua, sed etiam linguam uibrat: quam ita scabram &asperam habet, ut uenatorem solo uestis eius attactu comprehendat &attrahat: nec antè relinquet, quàm occidat. Quòd si quis fortè circumcursitando &feriendo delassatus respirare cupit, is ferae obijcit pileum rubrum, in quem &pedibus &cornibus saeuit. Si uerò alteri in idem certamen non confecta fera descendere libet, ut fieri necesse est, si salui illinc abire uelint: is eam facilè in se prouocat, si uel semel sono barbaro Lululu succlamârit. Sic ille in Commentarijs suis Rerum Moscouiticarum, editione secunda, ubi imaginem quoque huius ferae, qualem nos etiam ab ipso nacti sumus, exhibet. BISON albus Scoticus. Calydonia Scotiae sylua gignere solet boues candidissimos, in formam Leonis iubam ferentes, caetera mansuetis simillimos: uerum adeò feros indo mitosque, atque humanum refugientes consortium, ut quas herbas arboresque aut frutices, humana contrectatas manu senserint, plurimos deinceps dies fugiant. capti autem arte quapiam (quod difficillimum est) mox paulò prae moestitia moriantur. Quum uerò sese peti senserint, in obuium quencunque magno impetu irruentes eum proster nunt, non Canes, non uenabula, nec ferrum ullum metuunt, Carnes eius esui iucundissimae sunt, atque in primis nobilitati gratae, uerùm cartilaginosae. Caeterum quum tota olim sylua nasci ea solerent, in una tantùm nunc eius parte reperiuntur, quę Cummirnald appellatur: alijs gula humana ad internecionem redactis. Haec ille.