Latin
ADDITIONES QVAEDAM
Conrad Gessner, Icones animalium 123
Unproofread scanNot analysed yet
Mihi quidem genus hoc Bouis uidetur rectè appellari posse Bison albus Scoticus uel Calydonius: eò quòd Leonis instar iubatus sit, ut de Bisone Oppianus scribit: sed non etiam barbatus, ut Bison simpliciter dictus eidem. GERMAN. Ein art wilder Ochsen /findt man in dem wald Caldar oder Callendar genaut /im kuͤnigreych Schottland/gantz weyß von farm/mit langem haar vmb die schultern vnd biust wie ein Loͤw. VROS (inquit Sigismundus Liber Baro) sola Masovuia Lithvuaniae contermina habet: quos ibi patrio nomine Thur uocant, nos Germani propriè Vior dicimus. Sunt enim uerè Boues syluestres, nihil à domesticis hobus distantes, nisi quòd omnes nigri sunt, &ductum quendam instar lineae ex albo mixtum per dorsum habent. Non est magna horum copia: suntque pagi certi, quibus cura &custodia eorum incumbit: nec ferè aliter quàm in uiuarijs quibusdam seruantur. Miscentur Vaccis domesticis, sed non sine nota. Nam in armentum postea, perinde atque infames, à caeteris Vris non admittuntur; &qui ex eiusmodi mixtione nascuntur Vituli, non sunt uitales. Sigismundus Augustus rex mihi apud se oratori donauit exenteratum unum, quem uenatores eiectum de armento semiuiuum confecerant: recisa tamen pelle quae frontem tegit. quod non temerè factum esse credidi: quanquam cur id fieri soleret per incogitantiam quandam non sum percontatus. Hoc certum est, in precio haberi cingula ex Vri corio facta: &persuasum est uulgò horum praecinctu partum promoueri. Atque hoc nomine regina Bona, Sigismundi Augusti mater, duo hoc genus cingula mihi dono dedit: quorum alterum serenissima domina mea Romanorum regina, sibi à me donatum, clementi animo accepit. Haec ille. Ego etiam ex Vri pelle cingulum ab Antonio Schnebergero meo ex Polonia missum accepi: cuius corium duriusculum ualidumque est, pili uerò (quod mireris) mollissimi, instar pecoris lanae, densi, coloris nigri, sed ruffo modicè admixto, si propiùs spectes. ¶Icon quam suprà posuimus pag. 30. tanquam Vri, cum uenatore post arborem stante &uulnerante, ipsum uenabulo, Bisontis est potiùs secundum Sigismundum Baronem, (quanuis non satis probè facta,) qui hoc modo Bisontes (quibus &barbam tribuit) non Vros capi scribit. ¶Pli nius alicubi Bouem syluestrem nigrum nominans, Vrum intellexisse uidetur. Sunt &apud Arachotos Boues feri, colore atro, corpore robusto, rictu leuiter adunco, (ἐπίγρυποι,) quorum cornua resupinantur, ἐξυπτιάτουσι: qui ad Bisontes potiùs quàm Vros accedere uidentur.