Latin
AD QUADRVPEDVM FERORVM
Conrad Gessner, Icones animalium 126
Unproofread scanNot analysed yet
AD QUADRVPEDVM FERORVM ORDINEM II. DE Pardalide seu Leopardo diximus pag. 67. cui haec addes. Pardalin Persae (inquit Scaliger) Barbuct uocant: Leaenae similem pilo ruffo, maculis oblongis picto, nigris ex transuerso. Faciem habet subrubram, nigris uariam maculis, &candidis: uentrem album, caudam Leonis. Sunt &quaedam dorso minùs fuluo, &maculis minùs uege tis. Oculos eis glaucos esse scit, qui uidit, ut nos. ¶Pardalis (seu Panthera) Oppiano, maior &minor est. haec quidem uiribus &animo nihil inferior maiore. unde ap paret Pantheras minores, alias esse quàm Pantheres (τάνθηρας) ab eo dictos sub finem secundi de uenatione: Tubi eos θῆρας οὐτιδτανοὺς, id est, nullius precij uel nullarum uirium feras: &χαροποὺς nominans, cum Felibus &Gliribus numerat.) Caeterum ut Thoes, sic etiam Pantheres duorum generum statuuntur: &forsan Thos minor, Panther minor fuerit: qui &Lycopantheros, Pantherium, &Lupus canarius dicitur. ¶Leopardi (inquit lo. Leo Africanus) degunt in syluis Barbariae, neque homini, cum robusti sint &crudeles, nocent: nisi alicui (quod rarò continoit) in angusto calle obuij, illi aut cedere non possint, aut redarguantur, fastidioque afficiantur. in hunc enim irruentes unguibus uultum comprehendunt, tantumque carnis auferunt, quantum prendunt: &plerunque cerebrum homini perfringunt. Gregem inuadere non solent: Canibus alioqui infestissimi, quos occidunt ac deuorant. Monticolae Constantinae regionis equestrem uenationem aduersus illos instruunt, exitus uiarum occludentes. Leopardus autem hac illae fugiens, dum uia equitibus obsessa se nequaquam euasus rum perspicit, in crebros flexus gyros confodiendum se praebet. At si Leopardum effugere contingat, qui incautiùs eam partem obseruauit, conuiuium caeteris uenatoribus, recepta consuetudine, praeparare tenetur. Sic ille. Pag. 72. iconem Felis Zibethi dedimus, non ita accuratè expressam atque haec est, à doctissimo diligentissimoque uiro lo. Caio ex Anglia ad me missa, Alteram quoque, huic per omnia similem lo. Kentmanus medicus eximius ad me dedit. Zibetti liquorem, umbilico impositum uteri strangulationibus mirum in modum mederi, alijsque multis remedijs pollere aiunt. Pag. 74. Lyncis imaginem proposuimus, non inscitè factam, capite excepto. quamobrem aliam à lo. Caio mihi communicatam, &probè expressam, hîc adijcere uolui. Vngues Lynx modò occultat, ut hîc: modò exerit, pro arbitrio, ut cum irascitur, pugnat, scandit aut se retinet, &quidem praelongos, ut illic. GERMAN. Ein Vntz /ist ein Luchß oder Luchsen art. Lyncum genera duo solus Oppia nus facit (lib. 3. De uenatione) majus &minus.