Latin
AD QUADRVPEDVM FERORVM
Conrad Gessner, Icones animalium 127
Unproofread scanNot analysed yet
Lynces paruae (inquit) Lepores uenantur: ma iores uerò in Ceruos atque Oryges facilè insiliunt. Ambę corporis figura similes: &similiter oculi utrisque suauiter fulgent, &c. NOVI Orbis regionem quandam Gigantes dicti (lingua ipsorum Patagones) incolunt. &quoniam coelo non admodum calido fruuntur, uestiunt se pellibus animantis illius, quam Su appellant, id est, aquam: ab eo nimirum, quòd magna ex parte circa fluuios degat. Est autem omnino rapax haec fera, &formae monstrosae, qualem hîc exhibeo. Cum à uenatoribus urgetur, suae pellis gratia, catulos; suos in dorsum admissos cauda ampla longaque tegit, &fuga elabitur. Itaque dolo scrobe effossa, &frondibus obtecta, unà cum catulis capitur. Cum autem ita inclusam se uidet, rabie quadam suos catulos obtruncat &occidit: &clamore horribili ipsos etiam uenatores terret: à quibus tandem sagittis confossa excoriatur, Andreas Theuetus cap. 56. Descriptionis Americae. AD ORDINEM IIII. DE QUADRVpedibus feris minimis. ASPREOLVM in Germanicis commentarijs lego: &quid legam, nescio, Scaliger. Ego Sciurum Ponticum, siue Varium esse conijcio. Quoniam Sigismundus Liber Baro in Commentarijs rerum Moscouiticarum, ubi de pellibus diuersis è Moscouia adferri solitis mentionem facit, Sciuros Ponticos praeterierit, quorum pelles inter pręcipuas sunt, nisi Aspreolorum nomine eos intelligamus. Aspreolorum pelliculae (inquit) ex diuersis partibus adferuntur, &c. ex nonnullis semper decem numero colligatę, quarum in singulis fasciculis duae sunt optimae, quas Litzschna appellant. tres aliquanto deteriores, quas Crasna uocant: quatuor, quas Pocrasna: &ultima Moloischna dicta, omnium uilissima. Harum singulae una aut duabus dengis emuntur. Meliores &selectas in Germaniam &aliò mercatores magno suo commodo portant. Sic ille, Aspreoli quidem nomen, ad Pirolum uel Spiriolum (sic enim barbari quidem scriptores Sciurum uocant) accedit. FINIS.