Latin
QVADRVPEDVM VIVIPARORVM ORDO
Conrad Gessner, Icones animalium 25
Unproofread scanNot analysed yet
minus frequentes in Anglia sunt. Effigies eorum Heinricus à S. Cla ro Metropolitanae Ecclesiae Glasguensis in Scotia decanus, uir nobilitate &eruditione praeclarus, per doctissimum uirum Io. Ferrerium Pedemontanum nobis transmisit. CANIS Britannicus siue Scoticus alius, furum deprehensor, Scotis uocatus ane Sluthhownd. Conferatur hic cum Anglorum Bluthunde/ id est, Cane sagace sanguinario. Similem quidem huic Canem sagacem sanguinarium pictum lo. Caius milit, cuius effigies mox sequetur cum loro. sed hoc &sequente sagacibus suum maiorem esse scribit. Canis hic (inquit Hector Boethius) haud maior est odorisequis: sed ut plurimum ruffus, nigris inspersus maculis: aut niger ruffis. Tanta uero his sagacitas inest, ut fures furtoque ablata persequantur, &deprehensos conti nuò inuadant. Quod si fur, quò fallat, fluuium traiecerit, quo loco fluuium ingressus est &ipsi se praecipitant, &in aduersam deuenientes ripam, in gyrum circunquaque procurrere non cessant, donec odoratu uestigia assequti sunt, &c. GERM. Schlatthund/ Bluͤthund. CANIS Britannicus sagax: qui in Scotia, ut quidam retulit, uocatur ane Rache.