Latin
QVADRVPEDVM VIVIPARORVM ORDO
Conrad Gessner, Icones animalium 26
Unproofread scanNot analysed yet
Genus hoc (inquit Hector Boethius) odorisequum est: feras, aues, imò &pisces quoque inter saxa latentes, odoratu inuestigat. Io. Caius Anglus tamen nos docuit, Canem uenaticum omnem qui feras perse quatur, Anglicè uocari à Gunde. in eoque genere qui feras uiuas tantùm odore sequatur, similiter nomine generis à Gunde dici: foeminam uerò eius, Anglis a Bracke: Scotis ane Rache. GERMAN. Ein Brack/ ein Schottischer Wassethund. CANIS Britannicus uenaticus, celerrimus audacissimusque: non solùm in feras, sed in hostes etiam latronesque: praesertim si dominum ductoremue iniuria affici cernat, aut in eos concitetur. Leporarius. SCOT. Ane Gtew Horond/ id est, Canis Graecus, ut quidam interpretantur. Angli scribunt a Giehunde: quod nomen lo. Caius deducit uel à gret/ id est, magnitudine, quòd caeteros uenaticos magnitudine excedit: uel à gre /hoc est, gradu, quòd in Canum uenaticorum genere praecipui gradus est &generositatis.