Latin
SEQUVNTVR ALIA CANVM BRITANNICORVM GENERA
Conrad Gessner, Icones animalium 27
Unproofread scanNot analysed yet
SEQUVNTVR ALIA CANVM BRITANNICORVM GENERA. quorum eicones ad uiuum factas lo. Caius Anglus misit: ut etiam Getuli Canis. Idem Caius Tractatum De differentijs &moribus Canum Anglicorum, pereruditum in nostram gratiam conscripsit: quem primo quoque otio unà cum alijs quibusdam in lucem dabimus. CANIS sagax sanguinarius, apud Anglos ANGLICE A Bludhunde. Eadem huius natura uidetur, quae Canis Scotici furum deprehensoris, proximè descripti. CANIS Auiarius Campestris, quo Falconarij (id est, qui cum Accipitribus aucupantur) ad Perdicum aut Phasianorum ferè aucupium utuntur. Sunt huius generis omnis ferè coloris (inquit Caius) sed magna ex parte candidi: &si quas maculas habe ant, rubrae sunt, rarae &maiores, Peculiare nomen Anglis non habet, nisi ab aue, ad cuius uenationem natura est propensior. GERM. Ein Vogelbhuͤd/ wirdt zu dem faͤderspil gebrucht/ raͤbhuͤner oder Phasanensec. zu fahen. Qui per aquas uenatur (inquit Caius) propensione na CANIS Auiarius aquaticus. turali, accedente mediocri documento, maior his (auiarijs qui in sicco uenantur) est, &promisso pilo naturaliter per totum corpus. Ego tamen ab armis ad posteriores suffragines atque extremam caudam depinxi detonsum, ut usus noster postulat, quò pilis nudus expeditior sit, &minus per natationes retardetur. ANG. A Waterspagnelle. CANIS Getulus. GERM. Einart der huͤnden vß Affrica. Canis Getulus (inquit Caius) iam apud nos est in Britannia: corpore coacto, curto &recuruo naturaliter, etiam quum ingreditur, pariter &collo breui aut nullo: cruribus longioribus quam pro corporis propor tione, cauda breuissima &penè nulla: facie, ut herinaceo terrestri, acuta atque nigra. Voce canis, gressu simiae, &c. LATINE Feles, uel Catus. ITALICE Gatta uel Gatto. GALLICE Chat. GERMAN. Ratz. Domesticorum felium pellibus foeminae Moscouitae uestes muniunt aduersus hybernum gelu. Aiunt enim nullius aequè pili calore foueri corpora. Pessetz animal hoc uocant illi, haud procul à nostratium Dalmatarum appellatione, Scaliger.